Abbildungen der Seite
PDF
[merged small][ocr errors]

Persicos odi, puer, apparatus:
Displicent nexae philyra coronae;
Mitte sectari, rosa quo locorum
Sera moretur.
' Simplici myrto nihil allabores
Sedulus, curo: neque te ministrum
Dedecet myrtus, neque me sub arta
Vite bibentem.

[merged small][merged small][ocr errors]

M„ ex Metello consule civicum,
Bellique caussas, et vitia, et modos,
Ludumque Fortunae, gravesque
Principum amicitias, et arma
Nondum expiatis uncta cruoribus,
Periculosae plenum opus aleae,
Tractas, et incedis per ignes
Suppositos cineri doloso.
Paullum severae Musa tragoediae
Desit theatris: mox, ubi publicas
Res ordinaris, grande munus
Cecropio repetes cothurno,
Insigne maestis praesidium reis,
Et consulenti, Pollio, curiae ;
Cui laurus aeternos honores

Dalmatico peperit triumpho.

Iam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis aures: iam litui strepunt:
Iam fulgor armorum fugaces
Terret equos, equitumque vultus.
Audire magnos iam videor duces
Non indecoro pulvere sordidos,
Et cuncta terrarum subacta,
Praeter atrocem animum Catonis.
Iuno, et Deorum quisquis amicior
Afris inulta cesserat impotens
Tellure, victorum mepotes
Rettulit inferias Iugurthae.
Quis non Latino sanguine pinguior
Campus sepulcris impia proelia
Testatur, auditumque Medis
Hesperiae sonitum ruinae?

Qui gurges, aut quae flumina lugubris

5
Ignara belli? quod mare Dauniae
Non decoloravere caedes ?
Quae caret ora cruore nostro?
Sed ne, relictis, Musa procax , iocis ,
Ceae retractes munera naeniae:
Mecum Dionaeo sub antro

Quaere modos leviore plectro.

[ocr errors]

Nullu, argento color est avaris
Abdito terris, inimice lamnae
Crispe Sallusti, nisi temperato
Splendeat usu.
Vivet extento Proculeius aevo,
Notus in fratres animi paterni:
Illum aget penna metuente solvi
Fama superstes.
Latius regnes avidum domando
Spiritum , quam si Libyam remotis
Gadibus iungas, et uterque Poenus
Serviat umi.
Crescit indulgens sibi dirus hydrops;
Nec sitim pellit, nisi caussa morbi
Fugerit venis, et aquosus albo
Corpore languor.
Redditum Cyri solio Phraatem,
Dissidens plebi, numero beatorum
Eximit Virtus ; populumque falsis
Dedocet uti
Vocibus; regnum et diadema tutum
Deferens uni, propriamque laurum ,
Quisquis ingentes oculo irretorto

Spectat acervos.

[ocr errors]

Aequam memento rebus in arduis
Servare mentem, non secus in bonis
Ab insolenti temperatam
Laetitia, moriture Delli ;
Seu maestus omni tempore vixeris,
Seu te in remoto gramine per dies
Festos reclinatum bearis
Interiore nota Falerni ;
Qua pinus ingens, albaque populus
Vmbram hospitalem consociare amant
Ramis, et obliquo laborat
Lympha fugax trepidare rivo:
Huc vina, et unguenta, et nimium brevis
Flores amoenos ferre iube rosae,
Dum res, et aetas, et sororum
Fila trium patiuntur atra.
Cedes coemptis saltibus, et domo,
Villaque, flavus quam Tiberis lavit:
Cedes; et exstructis in altum
Divitiis potietur heres .
Divesne, prisco natus ab Inacho,
Nil interest , an pauper, et infima
De gente sub dio moreris,

Victima nil miserantis Orci.

« ZurückWeiter »