O Diva, gratum quae regis Antium, Praesens vel imo tollere de gradu Vertere funeribus triumphos: Te pauper ambit sollicita prece Carpathium pelagus carina. Te Dacus asper, te profugi Scythae, Purpurei metuunt tyranni, Iniurioso ne pede proruas Stantem columnam; neu populus frequens Concitet, imperiumque frangat. Te semper anteit saeva Necessitas, Clavos trabales, et cuneos manu Gestans ahena; nec severus Vncus abest, liquidumque plumbum. Te Spes, et albo rara Fides colit Velata panno; nec comitem abnegat, Vtcumque mutata potentes Veste domos inimica linquis. At vulgus infidum, et meretrix retro Cum faece siccatis amici, Ferre iugum pariter dolosi. Serves iturum Caesarem in ultimos Orbis Britannos, et iuvenum recens Examen Eois timendum Partibus, Oceanoque rubro. Eheu! cicatricum, et sceleris pudet, Liquimus? unde manum iuventus Metu Deorum continuit? quibus Pepercit aris? o utinam nova Incude diffingas retusum in Massagetas, Arabasque ferrum. Et ture, et fidibus iuvat Placare, et vituli sanguine debito Custodes Numidae Deos; Qui nunc Hesperia sospes ab ultima Caris multa sodalibus, Nulli plura tamen dividit oscula, Quam dulci Lamiae; memor Actae non alio rege puertiae, Mutataeque simul togae. Gressa ne careat pulchra dies nota: Neu promtae modus amphorae, Neu morem in Saliûm sit requies pedum: Neu multi Damalis meri Bassum Threïcia vincat amystide: Neu desint epulis rosae, Neu vivax apium, neu breve lilium. Omnes in Damalin putres. Deponent oculos; nec Damalis novo Divelletur adultero, Lascivis ederis ambitiosior. Nunc est bibendum, nunc pede libero Pulsanda tellus; nunc Saliaribus Ornare pulvinar Deorum Tempus erat dapibus, sodales. Antehac nefas depromere Caecubum Cellis avitis; dum Capitolio Regina dementes ruinas, Funus et imperio parabat Contaminato cum grege turpium Ebria. Sed minuit furorem Caesar, ab Italia volantem Remis adurgens, (accipiter velut Venator in campis nivalis Haemoniae) daret ut catenis Fatale monstrum: quae generosius Expavit ensem, nec latentes |