Abbildungen der Seite
PDF

O D E XXXV.
A D FO R T V N A M.

O Diva, gratum quae regis Antium ,
Praesens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus, vel superbos
Vertere funeribus triumphos:
Te pauper ambit sollicita prece
Ruris colonus; te dominam aequoris ,
Quicumque Bithyna lacessit
Carpathium pelagus carina.
Te Dacus asper, te profugi Scythae,
Vrbesque, gentesque, et Latium ferox,
Regumque matres barbarorum, et
Purpurei metuunt tyranni,
Iniurioso ne pede proruas
Stantem columnam ; neu populus frequens
Ad arma cessantes, ad arma
Concitet, imperiumque frangat.
Te semper anteit saeva Necessitas,
Clavos trabales, et cuneos manu
Gestans ahena ; nec severus
Vncus abest, liquidumque plumbum.
Te Spes, et albo rara Fides colit
Velata panno; nec comitem abnegat,
Vtcumque mutata potentes

Veste domos inimica linquis.

At vulgus infidum, et meretrix retro
Periura cedit : diffugiunt cadis
Cum faece siccatis amici,
Ferre iugum pariter dolosi.
Serves iturum Caesarem in ultimos
Orbis Britannos , et iuvenum recens
Examen Eois timendum /
Partibus, Oceanoque rubro.
Eheu ! cicatricum, et sceleris pudet ,
Fratrumque. Quid nos dura refugimus
Aetas? quid intactum nefasti
Liquimus? unde manum iuventus
Metu Deorum continuit? quibus
Pepercit aris? o utinam nova

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

E, ture, et fidibus iuvat
Placare, et vituli sanguine debito
Custodes Numidae Deos ;
Qui nunc Hesperia sospes ab ultima
Caris multa sodalibus,
Nulli plura tamen dividit oscula,
Quam dulci Lamiae; memor
Actae non alio rege puertiae,
Mutataeque simul togae.
Gressa ne careat pulchra dies nota:
Neu promtae modus amphorae,
Neu morem in Saliüm sit requies pedum:
Neu multi Damalis meri
Bassum Threicia vincat amystide :
Neu desint epulis rosae,
Neu vivax apium, neu breve lilium.
Omnes in Damalin putres
Deponent oculos; nec Damalis novo
Divelletur adultero,
Lascivis ederis ambitiosior.

[ocr errors]

Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus ; nunc Saliaribus
Ornare pulvinar Deorum
Tempus erat dapibus, sodales.
Antehac nefas depromere Caecubum

Gellis avitis; dum Capitolio

Regina dementes ruinas, Funus et imperio parabat Contaminato cum grege turpium Morbo virorum , quidlibet impotens Sperare, fortunaque dulci Ebria. Sed minuit furorem Vix una sospes navis ab ignibus; Mentemque lymphatam Mareotico Redegit in veros timores Caesar, ab Italia volantem Remis adurgens, (accipiter velut Molles columbas, aut leporem citus Venator in campis nivalis * ; Haemoniae) daret ut catenis

Fatale mOnStrum : quae generosius

Perire quaerens, nec muliebriter

Expavit ensem, nec latentes

Classe cita reparavit oras;

Ausa et iacentem visere regiam
Vultu sereno, fortis et asperas
Tractare serpentes, ut atrum
Corpore combiberet venenum,
Deliberata morte ferocior:
Saevis Liburnis scilicet invidens
Privata deduci superbo
Non humilis mulier triumpho.

« ZurückWeiter »