Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

O Venus regina Cnidi, Paphique,
Sperne dilectam Cypron, et vocantis
Ture te multo Glycerae decoram
Transfer in aedem.
Fervidus tecum Puer , et solutis
Gratiae zonis, properentque Nymphae,
Et parum comis sine te Iuventas,

Mercuriusque.

[ocr errors]

Quia dedicatum poscit Apollinem
Vates! quid orat, de patera novum
Fundens liquorem ? Non opimas
Sardiniae segetes feracis;
Non aestuosae grata Calabriae
Armenta; non aurum, aut ebur Indicum;
Non rura, quae Liris quieta
Mordet aqua taciturnus amnis.
Premant Calena falce, quibus dedit
Fortuna, vitem: dives et aureis
Mercator exsiccet culullis
Vina Syra reparata merce,
Dis carus ipsis; quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune. Me pascunt olivae,
Me cichorea, levesque malvae.
Frui paratis et validö mihi,
Latoe, dones, et, precor, integra
Cum mente; nec turpem senectam

Degere, nec cithara carentem.

[ocr errors]

Poscimur. Si quid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat, et plures: age, dic Latinum,
Barbite , carmen,
Lesbio primum modulate civi;
Qui ferox bello, tamen inter arma,
Sive iactatam religarat udo
Litore navim , -
Liberum, et Musas, Veneremque, et illi
Semper haerentem Puerum canebat,
Et Lycum nigris oculis nigroque
Crine decorum.
O decus Phoebi, et dapibus supremi
Grata testudo Iovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cumque salve

Rite vocanti.

[ocr errors]

Albi, ne doleas plus nimio, memor
Immitis Glycerae ; neu miserabiles
Decantes elegos, cur tibi iunior
Laesa praeniteat fide.
Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor: Cyrus in asperam
Declinat Pholoen ; sed prius Appulis
Iungentur capreae lupis,
Quam turpi Pholoë peccet adultero.
Sic visum Veneri; cui placet impares
Formas, atque animos sub iuga ahenea
Saevo mittere cum ioco.
Ipsum me, melior quum peteret Venus,
Grata detinuit compede Myrtale
Libertina, fretis acrior Hadriae

Curvantis Calabros sinus.

O D E X X X IV.

Parcu. Deorum cultor et infrequens,
Insanientis dum sapientiae
Consultus erro ; nunc retrorsum
Vela dare, atque iterare cursus
Cogor relictos: namque Diespiter
Igni corusco nubila dividens
Plerumque, per purum tonantes
Egit equos volucremque currum;
Quo bruta tellus, et vaga flumina,
Quo Styx, et invisi horrida Taenari
Sedes, Atlanteusque finis
Concutitur. Valet ima summis
Mutare, et insignem attenuat Deus,
Obscura promens: hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto
Sustulit; hîc posuisse gaudet.

« ZurückWeiter »