Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vt scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem:
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis, terve bonum cum risu miror; et idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus.
Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Vt pictura poesis; erit quae, si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam, si longius abstes:
Haec amat obscurum; volet haec sub luce videri,
Iudicis argutum quae non formidat acumen:
Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.
O maior iuvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum, et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor: certis medium, et tolerabile rebus
Recte concedi. Consultus iuris, et actor
Caussarum mediocris abest virtute diserti

Messallae, nec scit quantum Cascellius Aulus;
Sed tamen in pretio est. Mediocribus esse poetis
Non homines, non Dî, non concessere columnae.
Vt gratas inter mensas symphonia discors,

Et crassum unguentum, et Sardo cum melle papaver
Offendunt; poterat duci quia coena sine istis:
Sic animis natum, inventumque poema iuvandis,
Si paullum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis:
Indoctusque pilae, discive, trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant impune coronae:

Qui nescit, versus tamen audet fingere: quidni?
Liber, et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni.
Tu nihil invita dices, faciesve Minerva:

Id tibi iudicium est, ea mens: si quid tamen olim
Scripseris, in Maecî descendat iudicis aures,

Et patris, et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis. Delere licebit

Quod non edideris: nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer, interpresque Deorum
Caedibus, et victu foedo deterruit Orpheus:
Dictus ob hoc lenire tigres, rabidosque leones.
Dictus et Amphion Thebanae conditor arcis
Saxa movere sono testudinis, et prece blanda
Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno:

Sic honor, et nomen divinis vatibus, atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus,
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit: dictae per carmina sortes,
Et vitae monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis; ludusque repertus,
Et longorum operum finis; ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers, et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen, an arte,

Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena,

Nec rude quid possit video ingenium: alterius sic
Altera poscit opem res, et coniurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit, fecitque puer; sudavit, et alsit,
Abstinuit venere, et vino: qui Pythia cantat
Tibicen, didicit prius, extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse: ego mira poemata pango.
Occupet extremum scabies: mihi turpe relinqui est,
Et, quod non didici, sane nescire fateri.

Vt praeco ad merces turbam qui cogit emendas,
Adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit,
Et spondere levi pro paupere, et eripere atris
Litibus implicitum; mirabor, si sciet inter
Noscere mendacem, verumque beatus amicum.
Tu seu donaris, seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae: clamabit enim; pulchre! bene! recte!
Pallescet super his; etiam stillabit amicis
Ex oculis rorem; saliet, tundet pede terram.
Vt qui conducti plorant in funere, dicunt,
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo; sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis,
Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.

Quintilio si quid recitares, corrige, sodes,
Hoc, aiebat, et hoc: melius te posse negares,
Bis, terque expertum frustra: delere iubebat,
Et male tornatos incudi reddere versus.

Si defendere delictum, quam vertere, malles;
Nullum ultra verbum, aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque, et tua solus amares.
Vir bonus, et prudens versus reprehendet inertes;
Culpabit duros, incomtis adlinet atrum

Transverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit;
Fiet Aristarchus: non dicet, cur ego amicum
Offendam in nugis? hae nugae seria ducent
In mala derisum semel, exceptumque sinistre.
Vt, mala quem scabies, aut morbus regius urget,
Aut fanaticus error, et iracunda Diana;
Vesanum tetigisse timent, fugiuntque poetam,
Qui sapiunt: agitant pueri, incautique sequuntur.
Hic, dum sublimes versus ructatur, et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum, foveamve; licet, succurrite, longum
Clamet, io cives: non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre, et demittere funem;
Qui scis, an prudens huc se deiecerit, atque
Servari nolit? dicam: Siculique poetae
Narrabo interitum. Deus immortalis haberi

Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam

Insiluit: sit ius, liceatque perire poetis.
Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit; nec, si retractus erit, iam
Fiet homo, et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet, cur versus factitet: utrum
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus: certe furit, ac velut ursus
Obiectos caveae valuit si frangere clathros,
Indoctum, doctumque fugat recitator acerbus.
Quem vero adripuit, tenet, occiditque legendo,
Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.

FINIS.

« ZurückWeiter »