Abbildungen der Seite
PDF

Sic priscae motumque, ex luxuriem addidit arti
Tibicem, traxitque vagus per pulpita vestem:
Sic etiam fidibus voces crevere severis,
Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps:
Vtiliumque sagax rerum, et divina futuri
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum.
Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper
Incolumi gravitate iocum tentavit; eo quod
Illecebris erat, et grata novitate morandus
Spectator, functusque sacris, et potus, et exlex.
Verum ita risores, ita commendare dicaces
Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo;
Ne quicumque Deus, quicumque adhibebitur heros.
Regali conspectus in auro nuper, et ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas;
Aut, dum vitat humum, nubes, et inania captet.
Effutire leves indigna tragoedia versus,
Vt festis matrona moveri iussa diebus,
Intererit Satyris paullum pudibunda protervis.
Non ego inornata, et dominantia nomina solum,
Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo:
Nec sic enitar tragico differre colori,
Vt nihil intersit, Davusne loquatur, et audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
An custos, famulusque Dei Silenus alumni.
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis

Speret idem; sudet multum, frustraque laboret

Ausus idem: tantum series, iuncturaque pollet;
Tantum de mediò sumtis accedit honoris.
Silvis deducti caveant, me iudice , Fauni,
Ne, velut innati triviis, ac pene forenses,
Aut nimium teneris iuvenentur versibus unquam, t
Aut immunda crepent, ignominiosaque dicta.
Offenduntur enim, quibus est equus, et pater, et res :
Nec, si quid fricti ciceris probat , et nucis emtor,
Aequis accipiunt animis, donantve corona.
Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,
Pes citus; unde etiam trimetris accrescere iussit
Nomen iambeis, quum senos redderet ictus,
IPrimus ad extremum similis sibi : non ita pridem,
Tardior ut paullo, graviorque veniret ad aures,
Spondeos stabiles in iura paterna recepit *
Commodus, et patiens; non ut de sede secunda
Cederet, aut quarta socialiter. Hic et in Acci
Nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni.
In scenam missus magno cum pondere versus,
Aut operae celeris nimium, curaque carentis,
Aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quivis videt immodulata poemata iudex;
Et data Romanis venia est indigna poetis.
Idcircone vager, scribamque licenter ? ut omnes
Visuros peccata putem mea, tutus, et intra
Spem veniae cautus? vitavi denique culpam,
Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
Nocturna versate manu, versate diurna.

At vestri proavi Plautinos et numeros, et Laudavere sales; nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati; si modo ego, et VOS Scimus inurbanum lepido seponere dicto, Legitimumque sonum digitis callemus, et aure. Ignotum tragicae genus invenisse Camenae Dicitur, et plaustris vexisse poemata Thespis, Quae canerent, agerentque peruncti faecibus ora. Post hunc personae, pallaeque repertor honestae Aeschylus, et modicis instravit pulpita tignis, Et docuit magnumque loqui, nitique cothurno. Successit vetus his comoedia, non sine multa Laude: sed in vitium libertas excidit, et vini Dignam lege regi; lex est accepta, chorusque Turpiter obticuit, sublato iure nocendi. Nil intentatum nostri liquere poetae, Nec minimum meruere decus, vestigia Graeca Ausi deserere, et celebrare domestica facta ; Vel qui praetextas, vel qui docuere togatas. Nec virtute foret, clarisve potentius armis, Quam lingua, Latium, si non offenderet unum Quemque poetarum limae labor, et mora. Vos, o Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non Μulta dies, et multa litura coercuit, atque Praesectum decies non castigavit ad unguem. Ingenium misera quia fortunatius arte Credit, et excludit sanos Helicone poetas Democritus; bona pars non ungues ponere curat,

Non barbam: secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium, nomenque poetae,
Si tribus Anticyris caput insanabile, nunquam
Tonsori Licino Gommiserit. O ego laevus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam!
Non alius faceret meliora poemata; verum
Nil tanti est: ergo fungar vice cotis, acutum
Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi.
Munus, et officium, nil scribens ipse, docebo:
Vnde parentur opes: quid alat, formetque poetam:
Quid deceat, quid non ; quo virtus, quo ferat error.
Scribendi recte, sapere est et principium, et fons:
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit patriae quid debeat, et quid amicis;
Quo sit amore parens, quo frater amandus, et hospes;
Quod sit conscripti, quod iudicis officium; quae
Partes in bellum missi ducis; ille profecto
Reddere personae scit convenientia cuique.
Bespicere exemplar vitae, morumque iubebo
Doctum imitatorem, et vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis, morataque recte
Fabula, nullius veneris, sine pondere, et arte,
Valdius oblectat populum, meliusque moratur,
Quam versus inopes rerum, nugaeque canorae.
Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.

[merged small][ocr errors]

Discunt in partes centum diducere. Dicat
Filius Albini; si de quincunce remota est
Vncia, quid superat ? poterat dixisse; triens. Eu!
Rem poteris servare tuam. Redit uncia: quid fit?
Semis. An, haec animos aerugo, et cura peculi
Quum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro, et levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt, aut delectare poetae,
Aut simul et iucunda, et idonea dicere vitae.
Quidquid praecipies, esto brevis; ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantque fideles.
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis caussa sint proxima veris.
Ne, quodcumque volet, poscat sibi fabula credi;
Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,

Celsi praetereunt austera poemata Ramnes.
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterque monemdo.
Hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
Nam neque chorda sonum reddit,quem vult manus,et mens;
Poscentique gravem persaepe remittit acutum;
Nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit,

Aut humana parum cavit natura: quid ergo est?

« ZurückWeiter »