Abbildungen der Seite
PDF

Quo scribi possent numero, monstravit Homerus.
Versibus impariter iunctis querimonia primum,
Post etiam inclusa est voti sententia compos.
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
Grammatici certant, et adhuc sub iudice lis est.
Archilochum proprio rabies armavit iambo.
Hunc socci cepere pedem , grandesque cothurni,
Alternis aptum sermonibus, et populares
Vincentem strepitus, et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus Divos, puerosque Deorum,
Et pugilem victorem, et equum certamine primum,
Et iuvenum curas, et libera vina referre.
Descriptas servare vices, operumque colores,
Cur ego, si nequeo, ignoroque, poeta salutor?
Cur nescire, pudens prave, quam discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non vult:
Indignatur item privatis, ac prope socco
Dignis carminibus narrari coena Thyestae.
Singula quaeque locum teneant sortita decentem.
Interdum tamen et vocem comoedia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore:
Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
Telephus, aut Peleus; quum pauper, et exsul uterque,
Proiicit ampullas, et sesquipedalia verba,
Si curat cor spectantis tetigisse querela.
Non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto,
Et quocumque volent, animum auditoris agunto.
Vt ridentibus adrident, ita flentibus adflent

Humani vultus. Si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi; tunc tua me infortunia laedent,
Telephe, vel Peleu: male si mandata loqueris,
Aut dormitabo, aut ridebo. Tristia maestum
Vultum verba decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciva, severum seria dictu.
Format enim natura prius nos intus ad omnem
Fortunarum habitum: iuvat, aut impellit ad iram,
Aut ad humum maerore gravi deducit, et angit:
Post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites, peditesque cachinnum.
Intererit multum, Davusne loquatur, an heros;
Maturusne senex, an adhuc florente iuventa
Fervidus; et matrona potens, an sedula nutrix;
Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli;
Colchus, an Assyrius; Thebis nutritus, an Argis.
Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge,
Scriptor: honoratum si forte reponis Achillem;
Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
Iura neget sibi nata, nihil non adroget armis:
Sit Medea ferox, invictaque, flebilis Ino,
Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
Si quid inexpertum scenae committis, et audes
Personam formare novam ; servetur ad imum
Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere: tuque

Rectius Iliacum carmen deducis in actus,

Quam si proferres ignota, indictaque primus.
Publica materies privati iuris erit, si
Non circa vilem , patulumque moraberis orbem:
Nec verbum verbo curabis reddere fidus
Interpres; nec desilies imitator in artum,
Vnde pedem referre pudor vetet, aut operis lex.
Nec sic incipies, ut scriptor cyclius olim:
,, Fortunam Priami cantabo, et nobile bellum ,, .
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.
Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:
,, Dic mihi, Musa, virum, captae post moenia Troiae,
,, Qui mores hominum multorum vidit, et urbes ,, .
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
Antiphaten, Scyllamque, et cum Cyclope Qharybdin.
Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
Nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo.
Semper ad eventum festinat; et in medias res,
Non secus ac notas, auditorem rapit ; et quae
Desperat tractata nitescere posse, relinquit:
Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu, quid ego, et populus mecum desideret, audi.
Si fautoris eges aulaea manentis, et usque
Sessuri, donec cantor, vos plaudite, dicat;
Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor, maturis dandus et annis.

Reddere qui voces iam scit puer, et pede certo
Signat humum, gestit paribus colludere, et iram
Colligit, ac ponit temere, et mutatur in horas.
Imberbis iuvenis, tandem custode remoto,
Gaudet equis, canibusque, et aprici gramine campi;
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
Vtilium tardus provisor, prodigus aeris,
Sublimis, cupidusque, et amata relinquere pernix.
Conversis studiis, aetas, animusque virilis

Quaerit opes, et amicitias, inservit honori;
Commisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda; vel, quod
Quaerit, et inventis miser abstinet, ac timet uti ;
Vel, quod res omnes timide, gelideque ministrat,
Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,
Difficilis, querulus, laudator temporis acti
Se puero, castigator, censorque minorum.
Multa ferunt anni venientes commoda secum,
Multa recedentes adimunt. Ne forte seniles
Mandentur iuveni partes , pueroque viriles,
Semper in adiunctis, aevoque morabimur aptis.
Aut agitur res in scenis, aut acta refertur.
Segnius irritant animos demissa per aurem,
Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae
Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus
Digna geri promes in scenam, multaque tolles
Ex oculis, quae mox narret facundia praesens:

Ne pueros coram populo Medea trucidet,

Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus;
Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis mihi sic incredulus odi.
Neve minor , neu sit quinto productior actu
Fabula, quae posci vult, et spectata reponi:
Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit; nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partes chorus, officiumque virile
Defendat; neu quid medios intercinat actus,
Quod non proposito conducat, et haereat apte.
Ille bonis faveatque, et consilietur amice,
Et regat iratos, et amet pacare tunentes:
Ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
Iustitiam, legesque, et apertis otia portis.
Ille tegat commissa, Deosque precetur, et oret,
Vt redeat miseris, abeat fortuna superbis.
Tibia non, ut nunc, orichalco iuncta, tubaeque
Aemula; sed tenuis, simplexque foramine pauco
Aspirare, et adesse choris erat utilis, atque
Nondum spissa nimis complere sedilia flatu.
Quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
Et frugi, castusque, verecundusque coibat.
IPostquam coepit agros extendere victor, et Vrbem
Latior amplecti murus, vinoque diurno
Ρlacari Genius festis impune diebus;
Accessit numerisque, modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet, liberque laborum

Rusticus urbano confusus, turpis honesto?

« ZurückWeiter »