Abbildungen der Seite
PDF

QVINTI

HORATII FLACGI EPIST OL A A D PISON ES

SIVE

ARS POETICA.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

H... capiti cervicem pictor equinam
Iungere si velit, et varias inducere plumas,
Vndique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne;
Spectatum admissi risum teneatis amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae
Fingentur species; ut nec pes, nec caput uni
Reddatur formae. Pictoribus, atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Scimus, et hanc veniam petimusque, damusque vicissim:
Sed non ut placidis coeant immitia ; non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque, et magna professis,
Purpureus, late qui splendeat, unus, et alter
Adsuitur pannus; quum lucus, et ara Dianae ,

Et properantis aquae per amoenos ambitus agros ,

Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus.
Sed nunc non erat his locus: et fortasse cupressum
Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
Institui, currente rota cur urceus exit ?
I)enique sit quidvis simplex dumtaxat , et unum.
Maxima pars vatum, pater, et iuvenes patre digni,
Decipimur specie recti: brevis esse laboro,
Obscurus fio; sectantem levia nervi
Deficiunt, animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium, timidusque procellae.
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber, unus et ungues
Exprimet, et molles imitabitur aere capillos;
Infelix operis summa, quia ponere totum
Nesciet: hunc ego me, si quid componere curem ,
Non magis esse velim , quam naso vivere pravo,
Spectandum nigris oculis, nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
Viribus ; et versate diu, quid ferre recusent,
Quid valeant humeri: cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
Ordinis haec virtus erit , et venus, aut ego fallor,
Vt iam nunc dicat; iam nunc debentia dici
Pleraque differat, et prae sens in tempus omittat.

[merged small][ocr errors]
[graphic]

Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit iunctura novum. Si forte necesse est 1
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,

Fingere cinctutis non exaudita Cethegis 1
Continget; dabiturque licentia sumta pudenter.
Et nova, fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadant, parce detorta. Quid autem
Caecilio, Plautoque dabit Romanus, ademtum
Virgilio, Varioque? Ego cur, acquirere pauca
Si possum, invideor, quum lingua Catonis, et Enni
Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit, semperque licebit
Signatum praesente nota producere nummum.
Vt silvae foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,
Et iuvenum ritu florent modo nata, vigentque.
Debemur morti nos, nostraque: sive receptus
Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
Regis opus; sterilisque diu palus, aptaque remis
Vicinas urbes alit, et grave sentit aratrum:
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis,
Doctus iter melius: mortalia facta peribunt;
Nedum sermonum stet honos, et gratia vivax.
Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque,
Quae nunc sunt in honore, vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est, et ius, et norma loquendi.

Res gestae regumque, ducumque, et tristia bella

« ZurückWeiter »