Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPISTOLA XX.

AD LIBRVM SVV M.

Vertumnum, Ianumque, liber, spectare videris:

Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti claves, et grata sigilla pudico:

Paucis ostendi gemis, et communia laudas,
Non ita nutritus. Fuge, quo descendere gestis;
Non erit emisso reditus tibi. Quid miser egi?
Quid volui? dices; ubi quid te laeserit; et scis
In breve te cogi, plenus quum languet amator.
Quod si non odio peccantis desipit augur,
Carus eris Romae, donec te deseret aetas.
Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
Coeperis; aut tineas pasces taciturnus inertes,
Aut fugies Vticam, aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus; ut ille,
Qui male parentem in rupes protrusit asellum.
Iratus: quis enim invitum servare laboret?

Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Quum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
Me libertino natum patre, et in tenui re
Maiores pennas nido extendisse, loqueris;
Vt, quantum generi demas, virtutibus addas:
Me primis Vrbis belli placuisse, domique;

338 Q.HOR. FLACCI EPIST. LIB. I. 20.
Corporis exigui, praecanum, solibus aptum ;
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur aevum;
Me quater undenos sciat implevisse Decembres,
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

HORATII FLACCI

EPISTOLARVM

LIBER SECVNDVS.

Q

EPISTOLA I.

AD AVGVSTVM.

uum tot sustineas, et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, moribus ornes,

Legibus emendes; in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Romulus, et Liber pater, et cum Castore Pollux,
Post ingentia facta Deorum in templa recepti,
Dum terras, hominumque colunt genus, aspera bella
Componunt, agros adsignant, oppida condunt;
Ploravere suis non respondere favorem
Speratum meritis. Diram qui contudit hydram,
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.
Vrit enim fulgore suo, qui praegravat artes
Infra se positas; extinctus amabitur idem.
Praesenti tibi maturos largimur honores,
Iurandasque tuum per numen ponimus aras,

Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hoc populus, sapiens, et iustus in uno,
Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
Cetera nequaquam simili ratione, modoque
Aestimat; et, nisi quae terris semota, suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit, et odit:
Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes,
Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
Vel Gabiis, vel cum rigidis aequata Sabinis,
Pontificum libros, annosa volumina vatum,
Dictitet Albano Musas in monte loquutas.
Si, quia Graecorum sunt antiquissima quaeque
Scripta vel optima, Romani pensantur eadem
Scriptores trutina; non est quod multa loquamur:
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
Venimus ad summum fortunae: pingimus, atque
Psallimus, et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit;
Scire velim, pretium chartis quotus adroget annus?
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos, veteresque referri debet? an inter
Viles, atque novos? excludat iurgia finis.

Est vetus, atque probus, centum qui perficit annos
Quid? qui deperiit minor uno mense, vel anno,
Inter quos referendus erit? veteresne poetas,
An quos et praesens, et postera respuat aetas?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste,
Qui vel mense brevi, vel toto est iunior anno.

Vtor permisso, caudaeque pilos ut equinae

Paullatim vello; et demo unum, demo et item unum;
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi,

Qui redit in fastos, et virtutem aestimat annis,
Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit.
Ennius et sapiens, et fortis, et alter Homerus,
Vt critici dicunt, leviter curare videtur,
Quo promissa cadant, et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est, et mentibus haeret
Pene recens? adeo sanctum est vetus omne poema.
Ambigitur quoties, uter utro sit prior; aufert
Pacuvius docti famam senis, Accius alti;
Dicitur Afranî toga convenisse Menandro;
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi;
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit, et hos arto stipata theatro
Spectat Roma potens: habet hos, numeratque poetas
Ad nostrum tempus, Livî scriptoris ab aevo.
Interdum vulgus rectum videt; est, ubi peccat.
Si veteres ita miratur, laudatque poetas,
Vt nihil anteferat, nihil illis comparet, errat:
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
Dicere credit eos, ignave multa fatetur;

Et sapit, et mecum facit, et Iove iudicat aequo.
Non equidem insector, delendaque carmina Laevî
Esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare: sed emendata videri,

Pulchraque, et exactis minimum distantia, miror.

« ZurückWeiter »