Abbildungen der Seite
PDF

Possis. Adde, virilia quod speciosius arma
Non est qui tractet: scis, quo clamore coronae
Proelia sustineas campestria: denique saevam
Militiam puer, et Cantabrica bella tulisti
Sub duce, qui templis Parthorum signa refigit
Nunc ; et, si quid abest, Italis adiudicat armis.
Ac, ne te retrahas, et inexcusabilis absis:
Quamvis nil extra numerum fecisse, modumque
Curas, interdum nugaris rure paterno.
Partitur lintres exercitus: Actia pugna ,
Te duce, per pueros hostili more refertur.
Adversarius est frater; lacus, Hadria; donec
Alterutrum velox Victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneam, (si quid monitoris eges tu)
Quid, de quoque viro, et cui dicas, saepe videto.
Percontatorem fugito: nam garrulus idem est:
Nec retinent patulae commissa fideliter aures:
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Non ancilla tuum iecur ulceret ulla, puerve,
Intra marmoreum venerandi limen amici:
Ne dominus pueri pulchri, caraeve puellae
Munere te parvo beet, aut incommodus angat.
Qualem commendes, etiam atque etiam aspice; ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur, et quondam non dignum tradimus: ergo ,

Quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri:

[ocr errors]

At penitus notum, si tentent crimina, serves,
Tuterisque tuo fidenter praesidio: qui
Dente Theonino quum circumroditur, ecquid
Ad te post paullo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur, paries quum proximus ardet ;
Et neglecta solent incendia sumere vires.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici;
Expertus metuet: tu, dum tua navis in alto est,
Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes, tristemque iocosi,
Sedatum celeres, agilem , gnavumque remissi; -
Potores liquidi media de luce Falerni
Oderunt porrecta negantem pocula; quamvis
Nocturnos iures te formidare tepores.
Deme supercilio nubem: plerumque modestus
Occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Inter cuncta leges, et percontabere doctos,
Qua ratione queas traducere leniter aevum ;
Ne te semper inops agitet, vexetque cupido,
Ne pavor, et rerum mediocriter utilium spes:
Virtutem doctrina paret, naturane donet:
Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum:
Quid pure tranquillet; honos, an dulce lucellum,
An secretum iter, et fallentis semita vitae.
Me quoties reficit gelidus Digentia rivus,
Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus;
Quid sentire putas? quid credis, amice, precari?

Sit mihi, quod nunc est; etiam minus; et mihi vivam

Quod superest aevi, si quid superesse volunt Di:
Sit bona librorum, et provisae frugis in annum
Copia ; neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Sed satis est orare Iovem quae donat, et aufert:

Det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo. E PISTOL A XIX.

AD MAECENATEM.

P;isco si credis, Maecenas docte, Cratino,
Nulla placere diu, nec vivere carmina possunt ,
Quae scribuntur aquae potoribus: ut male sanos,
Ascripsit Liber Satyris, Faunisque poetas.
Vina fere dulces oluerunt male Camenae:
Lăudibus arguitur vini vinosus Homerus:
Ennius ipse pater nunquam, nisi potus, ad arma
Prosiluit dicenda. Forum , putealque Libonis
Mandabo siccis, adimam cantare severis.
Hoc simul edixi, non cessavere poetae
Nocturno certare mero, putere diurno.
Quid ? si quis vultu torvo ferus, et pede nudo,
Exiguaeque togae simulet textore Catonem ,
Virtutem me repraesentet, moresque Catonis?
Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,
Dum studet urbanus, tenditque disertus haberi .
Decipit exemplar vitiis imitabile: quod si
Pallerem casu, biberent exsangue cuminum.
O imitatores, servum pecus, ut mihi saepe
Bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!
Libera per vacuum posui `vestigia princeps:
Non aliena meo pressi pede: qui sibi fidit

Dux regit examen. Parios ego primus iambos

Ostendi Latio; numeros, animosque sequutus
Archilochi , non res, et agentia verba Lycamben.
Ac, ne me foliis ideo brevioribus ornes,
Quod timui mutare modos, et carminis artem;
Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
Temperat Alcaeus; sed rebus, et ordine dispar,
Nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris;
Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinis
Vulgavi fidicen: iuvat immemorata ferentem
Ingenuis oculisque legi, manibusque teneri.
Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector
Laudet, ametque domi, premat extra limen iniquus?
Non ego ventosae plebis suffragia venor ,
Impensis coenarum, et tritae munere vestis:
Non ego, nobilium scriptorum auditor, et ultor,
Crammaticas ambire tribus, et pulpita dignor.
Hinc illae lacrymae. Spissis indigna theatris
Scripta pudet recitare, et nugis addere pondus,
Si dixi: rides, ait, et Iovis auribus ista
Servas: fidis enim manare poetica mella
Te solum, tibi pulcher. Ad haec ego naribus uti
Formido: et, luctantis acuto ne secer ungui,
Displicet iste locus; clamo, et diludia posco.
Ludus enim genuit trepidum certamen , et iram;

Ira truces inimicitias, et funebre bellum.

« ZurückWeiter »