Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ODE XXI.

CARMEN SECVLARE.

IN DIANAM ET APOLLINEM.

Dianam tenerae dicite virgines:

Intonsum, pueri, dicite Cynthium,

Latonamque supremo

Dilectam penitus Iovi.

Vos laetam fluviis, et nemorum coma,
Quaecumque aut gelido prominet Algido,
Nigris aut Erymanthi

Silvis, aut viridis Cragi:

Vos Tempe totidem tollite laudibus,
Natalemque, mares, Delon Apollinis,
Insignemque pharetra

Fraternaque humerum lyra.

Hic bellum lacrymosum, hic miseram famem Pestemque, a populo et principe Caesare in Persas, atque Britannos

Vestra motus aget prece.

ODE XXII.

AD ARISTIVM FVSCVM.

Integer vitae, scelerisque purus

Non eget Mauris iaculis, neque arcu,
Nec venenatis gravida sagittis,
Fusce, pharetra;

Sive per Syrtes iter aestuosas,
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum, vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes.

Namque me silva lupus in Sabina,
Dum meam canto Lalagen, et ultra
Terminum curis vagor expeditis,
Fugit inermem:

Quale portentum neque militaris
Daunia in latis alit aesculetis ;

Nec Iubae tellus generat, leonum
Arida nutrix.

Pone me pigris ubi nulla campis

Arbor aestiva recreatur aura;

Quod latus mundi nebulae malusque
Iuppiter urget:

Pone sub curru nimium propinqui

Solis, in terra domibus negata;

Dulce ridentem Lalagen amabo,

Dulce loquentem.

[blocks in formation]

Vitas hinnuleo me similis, Chloë,

Quaerenti pavidam montibus aviis Matrem, non sine vano

Aurarum et siluae metu.

Nam, seu mobilibus veris inhorruit Adventus foliis, seu virides rubum Dimovere lacertae,

Et corde et genibus tremit. Atqui non ego te, tigris ut aspera, Gaetulusve leo, frangere persequor.

Tandem desine matrem

Tempestiva sequi viro.

Quis

[blocks in formation]

uis desiderio sit pudor aut modus Tam cari capitis? Praecipe lugubres Cantus, Melpomene, cui liquidam Pater Vocem cum cithara dedit.

Ergo Quintilium perpetuus sopor
Vrget! cui Pudor, et Iustitiae soror
Incorrupta Fides, nudaque Veritas,

Quando ullum invenient parem
Multis ille bonis flebilis occidit;
Nulli flebilior quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius, heu! non ita creditum
Poscis Quintilium Deos.

Quod si Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem;
Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida

Non lenis precibus fata recludere
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum! sed levius fit patientia,

Quidquid corrigere est nefas.

?

[blocks in formation]
[ocr errors]

Parcius iunctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris iuvenes protervi,
Nec tibi somnos adimunt; amatque
Ianua limen,

Quae prius multum faciles movebat
Cardines. Audis minus et minus iam,

Me tuo longas pereunte noctes,

[ocr errors]

Lydia, dormis,, ?

Invicem moechos anus arrogantes

Flebis in solo levis angiportu,
Thracio bacchante magis sub inter-

lunia vento:

Quum tibi flagrans amor, et libido,
Quae solet matres furiare equorum,
Saeviet circa iecur ulcerosum;

Non sine questu,

Laeta quod pubes edera virenti
Gaudeat, pulla magis atque myrto;

Aridas frondes hiemis sodali

Dedicet Euro.

« ZurückWeiter »