Abbildungen der Seite
PDF

Quod sibi poscenti non dentur pocula; dumque
Ridetur fictis rerum, Balatrone secundo;
Nasidiene, redis, mutatae frontis, ut arte
Emendaturus fortunam: deinde sequuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
NIembra gruis, sparsi sale multo, non sine farre,
Pinguibus et ficis pastum iecur anseris albi,
Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,
Quam si cum lumbis quis edit: tum pectore adusto
Vidimus et merulas poni, et sine clune palumbes;
Suaves res, si non caussas narraret earum, et
Naturas dominus: quem nos sic fugimus ulti,
Vt nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset, peior serpentibus Afris.

QVINTI

HORATII FLACCI

EPISTOLARVM
LIBRI DVO.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

P„„, dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis, et donatum iam rude, quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis
Herculis ad postem fixis, latet abditus agro;
Νe populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
Solve senescentem mature sanus equum ; ne
Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat.
Nunc itaque et versus, et cetera ludicra pono:
Quid verum,atque decens,curo,et rogo,et omnis in hoc sum:
Condo, et compono, quae mox depromere possim.
Ac, ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus iurare in verba magistri,
Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.

Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,

« ZurückWeiter »