Duceris, ut nervis alienis mobile lignum. Quisnam igitur liber? sapiens, sibi qui imperiosus: Quem neque pauperies, neque mors,neque vincula terrent: In quem manca ruit semper fortuna. Potesne Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam Furtiva mutat strigili? qui praedia vendit, Nil servile, gulae parens, habet? Adde, quod idem Iam vino quaerens, Frustra: nam comes atra premit, sequiturque fugacem. H.Vnde mihilapides? D.Quorsum est opus? H.Vnde sagittas Aut insanit homo, aut versus facit. H. Ocius hinc te Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino. SATYRA VIII. H.Vt Nasidieni iuvit te coena beati? Nam mihi quaerenti convivam, dictus here illic De medio potare die. F. Sic, ut mihi nunquam In vita fuerit melius. H. Dic, (si grave non est) Quae prima iratum ventrem placaverit esca. F.In primis Lucanus aper leni fuit Austro Captus, ut aiebat coenae pater: acria circum Rapula, lactucae, radices, qualia lassum Pervellunt stomachum; siser, alec, faecula Coa. His ubi sublatis, puer alte cinctus acernam Gausape purpureo mensam pertersit, et alter Sublegit quodcumque iaceret inutile, quodque Posset coenantes offendere: ut Attica virgo Cum sacris Cereris, procedit fuscus Hydaspes, Caecuba vina ferens: Alcon, Chium, maris expers. Hic herus: Albanum, Maecenas, sive Falernum Te magis appositis delectat; habemus utrumque. H.Divitias miseras! Sed queis coenantibus una, Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro. F. Summus ego, et prope me Viscus Thurinus, et infra, Si memini, Varius; cum Servilio Balatrone Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras. Nomentanus erat supra ipsum, Porcius infra, Ridiculus totas semel absorbere placentas. Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret, Indice monstraret digito: nam cetera turba, Nos, inquam, coenamus aves, conchylia, pisces, Vt vel continuo patuit, quum passeris, atque Post hoc me docuit melimela rubere, minorem Vibidius, Balatroque, sequutis omnibus: imi In patina porrecta. Sub hoc herus, haec gravida, inquit, Dum coquitur; (cocto Chium sic convenit, ut non Vt melius, muria, quam testa marina remittit. Interea suspensa graves aulaea ruinas In patinam fecere, trahentia pulveris atrí Quantum non Aquilo Campanis excitat agris. Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli Sensimus, erigimur: Rufus, posito capite, ut si Filius immaturus obisset, flere. Quis esset Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum Tolleret? heu, Fortuna, quis est crudelior in nos Te Deus! ut semper gaudes illudere rebus Humanis! Varius Mappa compescere risum Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso, Haec est conditio vivendi, aiebat: eoque Responsura tuo nunquam est par fama labori. Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni Sollicitudine districtum? ne panis adustus, Ne male conditum ius apponatur? ut omnes Praecincti recte pueri, comtique ministrent? Adde hos praeterea casus: aulaea ruant si, Vt modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res Adversae nudare solent; celare secundae. Nasidienus ad haec: tibi Dî, quaecumque preceris, Commoda dent: ita vir bonus es, convivaque comis: Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres Stridere secreta divisos aure susurros. H.Nullos his mallem ludos spectasse: sed illa Redde, age, quae deinceps risisti. F. Vibidius dum Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagena; 1 |