Abbildungen der Seite
PDF

Duceris, ut nervis aliemis mobile lignum.
Quisnam igitur liber? sapiens, sibi qui imperiosus:
Quem neque pauperies,neque mors,neque vincula terrent:
Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, et in seipso totus teres, atque rotundus,
Externi ne quid valeat per leve morari;
In quem manca ruit semper fortuna. Potesne
Ex his, ut proprium, quid noscere? Quinque talenta
Poscit te mulier, vexat, foribusque repulsum
Perfundit gelida: rursus vocat; eripe turpi
Colla iugo. Liber, liber sum, dic age: non quis:
Vrget enim dominus mentem non lenis, et acres
Subiectat lasso stimulos, versatque negantem.
Vel, quum Pausiaca torpes, insane, tabella,
Qui peccas minus atque ego, quum Fulvi, Rutubaeque,
Aut Placideiani contento poplite miror
Praelia, rubrica picta, aut carbone; velut si
Re vera pugnent, feriant, vitentque moventes
Arma viri? Nequam, et cessator Davus: at ipse
Subtilis veterum iudex, et callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante; tibi ingens
Virtus, atque animus coenis responsat opimis.
Obsequium ventris mihi perniciosius est: cur ?
Tergo plector enim. Qui tu impunitior illa,
Quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae,
Illusique pedes vitiosum ferre recusant

Corpns. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam

Furtiva mutat strigili? qui praedia vendit, Nil servile, gulae parens, habet? Adde, quod idem Non horam tecum esse potes, non otia recte Ponere; teque ipsum vitas fugitivus, et erro; Iam vino quaerens, iam somno fallere curam: Frustra: nam comes atra premit, sequiturque fugacem. H.Vnde mihi lapides? D.Quorsum est opus? H.Vnde sagittas

Aut insanit homo, aut versus facit. H. Ocius hinc te

Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.

s A T Y R A VIII.

HV, Nasidieni iuvit te coena beati ?
Nam mihi quaerenti convivam, dictus here illic
De medio potare die. F. Sic, ut mihi nunquam
In vita fuerit melius. H. Dic, (si grave non est)
Quae prima iratum ventrem placaverit esca.
I". In primis Lucamus aper leni fuit Austro
Captus, ut aiebat coenae pater: acria circum
Rapula, lactucae, radices , qualia lassum
Pervellunt stomachum; siser, alec, faecula Coa.
His ubi sublatis, puer alte cinctus acernam
Gausape purpureo mensam pertersit, et alter
Sublegit quodcumque iaceret inutile, quodque
Posset coenantes offendere: ut Attica virgo
Cum sacris Cereris, procedit fuscus Hydaspes,
Caecuba vina ferens: Alcon, Chium, maris expers.
H\c herus: Albanum, Maecenas, sive Falernum
Te magis appositis delectat; habemus utrumque.
H.Divitias miseras! Sed queis coenantibus una ,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.
I". Summus ego, et prope me Viscus Thurinus, et infra,
Si memini, Varius; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat supra ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas semel absorbere placentas.
Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret ;

Indice monstraret digito: nam cetera turba,
Nos, inquam, coenamus aves, conchylia, pisces,
Longe dissimilem noto celantia succum :
Vt vel continuo patuit, quum passeris, atque
Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.
Post hoc me docuit melimela rubere, minorem
Ad lunam delecta: quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni:
Nos, nisi damnose bibimus, moriemur inulti;
Et calices poscit maiores : vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis, ut acres
Potores: vel, quod maledicunt liberius; vel,
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Alliphanis vinaria tota
Vibidius, Balatroque, sequutis omnibus: imi
Convivae lecti nihilum nocuere lagenis.
Affertur squillas inter muraena natantes
In patina porrecta.Sub hoc herus, haec gravida, inquit,
Capta est, deterior post partum carne futura.
Ilis mixtum ius est oleo, quod prima Venafri
Pressit cella; garo de succis piscis Iberi;

Vino quinquenni, verum citra mare nato,
Dum coquitur ; (cocto Chium sic convenit, ut non
Hoc magis ullum aliud) pipere albo, non sine aceto,
Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
Erucas virides, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere, illutos Curtillus echinos,

Vt melius, muria, quam testa marina remittit.

Interea suspensa graves aulaea ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur: Rufus, posito capite, ut si
Filius immaturus obisset , flere. Quis esset
Finis, mi sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret ? heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te Deus! ut semper gaudes illudere rebus
Humanis! Varius Mappa compescere risum
Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso,
Haec est conditio vivendi, aiebat: eoque
Responsura tuo nunquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum ? ne panis adustus,
Ne male conditum ius apponatur? ut omnes
Rraecincti recte pueri, comtique ministrent?
Adde hos praeterea casus: aulaea ruant si,
Vt modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res -
Adversae nudare solent ; celare secundae.
Nasidienus ad haec: tibi Di, quaecumque preceris,
Commoda dent: ita vir bonus es, convivaque comis:
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.
H.Nullos his mallem ludos spectasse: sed illa ,
Redde, age, quae deinceps risisti. F. Vibidius dum

Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagena;

[ocr errors]
« ZurückWeiter »