Asper, et attentus quaesitis, ut tamen artum Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille Sepositi ciceris, nec longae invidit avenae: Aridum et ore ferens acinum, semesaque lardi Frusta dedit, cupiens varia fastidia coena Vincere tangentis male singula dente superbo: Quum pater ipse domus palea porrectus in horna Esset ador, loliumque, dapis meliora relinquens. Tandem urbanus ad hunc: quid te iuvat, inquit, amice, Praerupti nemoris patientem vivere dorso? Vis tu homines, urbemque feris praeponere silvis? Carpe viam (mihi crede) comes: terrestria quando Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est Aut magno, aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, Dum licet, in rebus iucundis vive beatus: Vive memor, quam sis aevi brevis. Haec ubi dicta Agrestem pepulere, domo levis exsilit: inde Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes Moenia nocturni subrepere. Iamque tenebat Nox medium caeli spatium, quum ponit uterque In locuplete domo vestigia; rubro ubi cocco Tincta super lectos canderet vestis eburnos, Multaque de magna superessent fercula coena, Quae procul exstruct is inerant hesterna canistris. Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes, Continuatque dapes: nec non verniliter ipsis Fungitur officiis, praelambens omne, quod affert.
Ille cubans gaudet mutata sorte, bonisque Rebus agit laetum convivam: quum subito ingens Valvarum strepitus lectis excussit utrumque. Currere per totum pavidi conclave, magisque Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis Personuit canibus. Tum rusticus: haud mihi vita
Est opus hac, (ait) et valeas: me silva, cavusque Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.
D.lamdudum ausculto; et, cupiens tibi dicere servus Pauca, reformido. H. Davusne? D. Ita, Davus, amicum Mancipium domino, et frugi, quod sit satis; hoc est, Vt vitale putes. H. Age, libertate Decembri (Quando ita maiores voluerunt) utere; narra. D.Pars hominum vitiis gaudet constanter, et urget Propositum: pars multa natat, modo recta capessens, Interdum pravis obnoxia: saepe notatus
Cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani, Vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas; Aedibus ex magnis subito se conderet, unde Mundior exiret vix libertinus honeste.
Iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis. Scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra Contudit articulos, qui pro se tolleret, atque Mitteret in phimum talos, mercede diurna Conductum pavit: quanto constantior idem In vitiis, tanto levius miser, ac prior ille, Qui iam contento, iam laxo fune laborat. D.Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, Furcifer? D. Ad te,inquam. H.Quo pacto, pessime? D.Laudas Fortunam, et mores antiquae plebis, et idem,
Si quis ad illa Deus subito te agat, usque recuses: Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse;
Aut quia non firmus rectum defendis, et haeres, Nequidquam coeno cupiens evellere plantam. Romae rus optas, absentem rusticus Vrbem Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus Ad coenam, laudas securum olus; ac, velut Vinctus eas, ita te felicem dicis, amasque, Quod nusquam tibi sit potandum. Iusserit ad se Maecenas serum sua lumina prima venire Convivam: nemon' oleum feret ocius? ecquis Audit? cum magno blateras clamore, fugisque. Mulvius, et scurrae tibi non referenda precati, Discedunt. Etenim fateor me, dixerit ille, Duci ventre levem: nasum nidore supinor: Imbecillus, iners, si quid vis, adde, popino. Tu, quum sis, quod ego, et fortassis nequior, ultro Insectere, velut melior? verbisque decoris Obvolvas vitium? Quid, si me stultior ipse Quingentis emto drachmis deprenderis? aufer Me vultu terrere; manum, stomachumque teneto, Dum, quae Crispini docuit me ianitor, edo. Te coniux aliena capit, meretricula Davum: Peccat uter nostrum cruce dignius? Acris ubi me Natura incendit, sub clara nuda lucerna Quaecumque excepit turgentis verbera caudae, Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, Dimittit neque famosum, neque sollicitum, ne Ditior, aut formae melioris meiat eodem. Tu, quum proiectis insignibus, anulo equestri,
Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama Turpis, odoratum caput obscurante lacerna, Non es, quod simulas? metuens induceris, atque Altercante libidinibus tremis ossa pavore. Quid refert, uri virgis, ferroque necari Auctoratus eas; an turpi clausus in arca, Quo te demisit peccati conscia herilis, Contractum genibus tangas caput? Estne marito Matronae peccantis in ambo iusta potestas? In corruptorem vel iustior? Illa tamen se Non habitu, mutatve loco, peccatve superne, Quum te formidet mulier, neque credat amanti. Ibis sub furcam prudens, dominoque furenti Committes rem omnem, et vitam, et cum corpore famam. Evasti? credo metues, doctusque cavebis.
Quaeres, quando iterum paveas, iterumque perire Possis. O toties servus! quae bellua ruptis,
Quum semel effugit, reddit se prava catenis? Non sum moechus, ais. Neque ego hercule fur, ubi vasa Praetereo sapiens argentea. Tolle periclum, Iam vaga prosiliet frenis natura remotis. Tune mihi dominus, rerum imperiis, hominumque Tot, tantisque minor? quem ter vindicta, quaterque Imposita haud unquam misera formidine privet? Adde super, dictis quod non levius valeat: nam, Sive vicarius est, qui servo paret, (uti mos Vester ait) seu conservus; tibi quid sum ego? nempe Tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser, atque
« ZurückWeiter » |