Abbildungen der Seite
PDF

Asper, et attentus quaesitis, ut tamen artum
Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille
Sepositi ciceris, nec longae invidit avenae:
Aridum et ore ferens acinum, semesaque lardi
Frusta dedit , cupiens varia fastidia coena
Vincere tangentis male singula dente superbo:
Quum pater ipse domus palea porrectus in horna
Esset ador, loliumque, dapis meliora relinquens.
Tandem urbanus ad hunc: quid te iuvat, inquit, amice,
Praerupti nemoris patientem vivere dorso?
Vis tu homines, urbemque feris praeponere silvis?
Carpe viam (mihi crede) comes: terrestria quando
Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est
Aut magno, aut parvo leti fuga: quo, bone, circa ,
Dum licet, in rebus iucundis vive beatus:
Vive memor, quam sis aevi brevis. Haec ubi dicta
Agrestem pepulere, domo levis exsilit: inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
Moenia nocturni subrepere. Iamque tenebat
Nox medium caeli spatium, quum ponit uterque
In locuplete domo vestigia; rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos,
Multaque de magna superessent fercula coena ,
Quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes,
Continuatque dapes: nec non verniliter ipsis

Fungitur officiis, praelambens omne, quod affert.

[ocr errors]

Ille cubans gaudet mutata sorte, bonisque
Rebus agit laetum convivam: quum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave, magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
Personuit canibus. Tum rusticus: haud mihi vita
Est opus hac , (ait) et valeas: me silva , cavusque

[merged small][ocr errors]

S A T Y R A VII.

D.Iamdudum ausculto; et, cupiens tibi dicere servus
Pauca, reformido. H. Davusne? D. Ita, Davus, amicum
Mancipium domino, et frugi, quod sit satis; hoc est ,
Vt vitale putes. H. Age, libertate Decembri

(Quando ita maiores voluerunt) utere; narra.

D. Pars hominum vitiis gaudet constanter, et urget
Propositum: pars multa natat, modo recta capessens,
Interdum pravis obnoxia: saepe notatus
Cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani,
Vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas;
Aedibus ex magnis subito se conderet, unde
Mundior exiret vix libertinus honeste.
Iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.
Scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
Contudit articulos, qui pro se tolleret, atque
Mitteret in phimum talos, mercede diurna
Conductum pavit: quanto constantior idem
In vitiis, tanto levius miser, ac prior ille,
Qui iam contento, iam laxo fune laborat.

D.Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,

[ocr errors]

Fortunam, et mores antiquae plebis, et idem,
Si quis ad illa Deus subito te agat, usque recuses:

Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse;

Aut quia non firmus rectum defendis, et haeres,
Nequidquam coeno cupiens evellere plantam.
Romae rus optas, absentem rusticus Vrbem
Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus
Ad coenam, laudas securum olus; ac, velut usquam
* Vinctus eas, ita te felicem dicis, amasque,
Quod nusquam tibi sit potandum. Iusserit ad se
Maecenas serum sua lumina prima venire
Convivam : nemon' oleum feret ocius? ecquis
Audit? cum magno blateras clamore, fugisque.
Mulvius, et scurrae tibi non referenda precati,
Discedunt. Etenim fateor me, dixerit ille,
Duci ventre levem : nasum nidore supinor:
Imbecillus, iners, si quid vis, adde, popino.
Tu, quum sis, quod ego, et fortassis nequior, ultro
Insectere, velut melior? verbisque decoris
Obvolvas vitium ? Quid, si me stultior ipse
Quingentis emto drachmis deprenderis? aufer
Me vultu terrere; manum, stomachumque teneto,
Dum, quae Crispini docuit me ianitor, edo.
Te coniux aliena capit, meretricula Davum:
Peccat uter nostrum cruce dignius? Acris ubi me
Natura incendit, sub clara nuda lucerna
Quaecumque excepit turgentis verbera caudae,
Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum ,
Dimittit neque famosum, neque sollicitum, ne
Ditior, aut formae melioris meiat eodem.

Tu, quum proiectis insignibus, anulo equestri,

[ocr errors]

Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama
Turpis, odoratum caput obscurante lacerna,
Non es, quod simulas? metuens induceris, atque
Altercante libidinibus tremis ossa pavore.
Quid refert, uri virgis, ferroque necari
Auctoratus eas; an turpi clausus in arca,
Quo te demisit peccati conscia herilis,
Contractum genibus tangas caput? Estne marito
Matronae peccantis in ambo iusta potestas?
In corruptorem vel iustior? Illa tamen se
Non habitu, mutatve loco, peccatve superne ,
Quum te formidet mulier, neque credat amanti.
Ibis sub furcam prudens, dominoque furenti
Committes rem omnem, et vitam, et cum corpore famam.
Evasti? credo metues , doctusque cavebis.
Quaeres, quando iterum paveas, iterumque perire
Possis. O toties servus! quae bellua ruptis,
Quum semel effugit, reddit se prava catenis?
Non sum moechus, ais. Neque ego hercule fur, ubi vasa
Praetereo sapiens argentea. Tolle periclum,
Iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
Tune mihi dominus, rerum imperiis, hominumque
Tot, tantisque minor? quem ter vindicta, quaterque
Imposita haud unquam misera formidine privet?
Adde super, dictis quod non levius valeat: nam,
Sive vicarius est, qui servo paret, (uti mos
Vester ait) seu conservus; tibi quid sum ego? nempe

Tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser, atque

« ZurückWeiter »