Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Gera velit versu; solus, multisne coheres,

Veloci percurre oculo. Plerumque recoctus

Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem,
Captatorque dabit risus Nasica Corano.

V.Num furis? an prudens ludis me, obscura canendo?
T.O Laertiade, quidquid dicam, aut erit, aut non:
Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.
V. Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.
T. Tempore, quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
Demissum genus Aenea, tellure, marique
Magnus erit, forti nubet procera Corano.
Filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
Tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit, atque,
Vt legat, orabit. Multum Nasica negatas
Accipiet tandem, et tacitus leget; invenietque
Nil sibi legatum, praeter plorare, suisque.
Illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa,
Libertusve senem delirum temperet, illis
Accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
Adiuvat hoc quoque; sed vincit longe prius ipsum.
Expugnare caput: scribet mala carmina vecors?
Laudato: scortator erit! cave te roget: ultro

Penelopen facilis potiori trade. V. Putasne,
Perduci poterit tam frugi, tamque pudica,
Quam nequiere proci recto depellere cursu?
T. Venit enim magnum donandi parca iuventus,
Nec tantum veneris, quantum studiosa culinae.
Sic tibi Penelope frugi est: quae si semel uno

De sene gustarit, tecum partita lucellum,

Vt canis, a corio nunquam absterrebitur uncto.
Me sene, quod dicam, factum est: anus improba Thebis
Ex testamento sic est elata: cadaver

Vnctum oleo largo nudis humeris tulit heres:
Scilicet elabi si posset mortua; credo,
Quod nimium institerat viventi. Cautus adito;
Neu desis operae, neve immoderatus abundes.
Difficilem, et morosum offendes garrulus ultro:
Non etiam sileas. Davus sis comicus, atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti.
Obsequio grassare: mone, si increbruit aura,
Cautus uti velet carum caput: extrahe turba
Oppositis humeris: aurem substringe loquaci.
Importunus amat laudari? donec, ohe iam!
Ad caelum manibus sublatis dixerit, urge; et
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
Quum te servitio longo, curaque levarit;
Et certum vigilans, quartae esto partis Vlysses,
Audieris, heres: ergo nunc Dama sodalis.

Nusquam est? unde mihi tam fortem, tamque fidelem?
Sparge subinde et, si paullum potes, illacrymare: est
Gaudia prodentem vultum celare. Sepulcrum
Permissum arbitrio, sine sordibus exstrue: funus
Egregie factum laudet vicinia. Si quis

Forte coheredum senior male tussiet; huic tu
Dic, ex parte tua, seu fundi, sive domus sit

Emtor, gaudentem nummo te addicere. Sed me
Imperiosa trahit Proserpina: vive, valeque.

18

SATYRA VI.

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
Hortus ubi, et tecto vicinus iugis aquae fons,
Et paullum silvae super his foret: auctius, atque
Dî melius fecere: bene est: nil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
Si neque maiorem feci ratione mala rem,
Nec sum facturus vitio, culpave minorem:
Si veneror stultus nihil horum; o si angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum!
O si urnam argenti fors quae mihi monstret! ut illi,
Thesauro invento qui mercenarius agrum
Illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule: si quod adest gratum iuvat; hac prece te oro;
Pingue pecus domino facias, et cetera, praeter
Ingenium: utque soles, custos mihi maximus adsis.
Ergo ubi me in montes, et in arcem ex Vrbe removi,
Quid prius illustrem satyris, Musaque pedestri?
Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster,
Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
Matutine pater, seu Iane libentius audis,
Vnde homines operum primos, vitaeque labores
Instituunt, (sic Dîs placitum) tu carminis esto
Principium. Romae sponsorem me rapis. Eia!
Ne prior officio quisquam respondeat, urge:
Sive Aquilo radit terras, seu bruma nivalem

Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.

Postmodo, quod mî obsit, clare, certumque loquuto,
Luctandum in turba; et facienda iniuria tardis.
Quid tibi vis, insane ?et quam rem agis? improbus urget
Iratis precibus: tu pulses omne, quod obstat,
Ad Maecenatem memori si mente recurras.

Hoc iuvat, et melli est, non mentiar: at simul atras
Ventum est Esquilias, aliena negotia centum.
Per caput, et circa saliunt latus. Ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.
De re communi scribae magna, atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.
Imprimat his cura Maecenas signa tabellis.
Dixeris, experiar: si vis, potes, addit, et instat.
Septimus octavo propior iam fugerit annus,
Ex quo Maecenas me coepit habere suorum
In numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere rheda
Vellet, iter faciens, et cui concredere nugas
Hoc genus: hora quota est? Threx est Gallina Syro par?
Matutina parum cautos iam frigora mordent;

Et, quae rimosa bene deponuntur in aure.

Per totum hoc tempus subiectior in diem, et horam
Invidiae noster: ludos spectaverat una,

Luserat in campo; Fortunae filius, omnes.
Frigidus a Rostris manat per compita rumor;
Quicumque obvius est, me consulit: o bone, (nam te
Scire, Deos quoniam propius contingis, oportet)
Num quid de Dacis audisti? Nil equidem. Vt tu

Semper eris derisor! At omnes Di exagitent me,
Si quidquam. Quid? militibus promissa Triquetra
Praedia Caesar, an est Itala tellure daturus?
Iurantem me scire nihil, mirantur, ut unum
Scilicet egregii mortalem, altique silentî.
Perditur haec inter misero lux, non sine votis:
O rus, quando ego te aspiciam? quandoque licebit,
Nunc veterum libris, nunc somno, et inertibus horis
Ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?

O quando faba, Pythagorae cognata, simulque
Vncta satis pingui ponentur oluscula lardo?
O noctes, coenaeque Deùm, quibus ipse, meique,
Ante larem proprium vescor, vernasque procaces
Pasco libatis dapibus! Prout cuique libido est,
Siccat inaequales calices conviva, solutus
Legibus insanis: seu quis capit acria fortis
Pocula, seu modicis uvescit laetius. Ergo
Sermo oritur, non de villis, domibusve alienis,
Nec, male, necne, Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
Pertinet, et nescire malum est, agitamus: utrumne
Divitiis homines, an sint virtute beati:

Quidve ad amicitias, usus, rectumne, trahat nos:
Et, quae si natura boni, summumque quid eius.
Cervius haec inter vicinus garrit aniles.
Ex re fabellas. Si quis nam laudat Arellî
Sollicitas ignarus opes, sic incipit : olim
Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum;

« ZurückWeiter »