Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
Prolueris melius. Si dura morabitur alvus,
Mitulus, et viles pellent obstantia conchae;
Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
Lubrica nascentes implent conchylia lunae:
Sed non omne mare est generosae fertile testae.
Murice Baiano melior Lucrina peloris:
Ostrea Circeiis, Miseno oriuntur echini:
Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
Nec sibi coenarum quivis temere adroget artem,
Non prius exacta tenui ratione saporum.
Nec satis est cara pisces averrere mensa,
Ignarum quibus est ius aptius, et quibus assis
Languidus in cubitum iam se conviva reponet.
Vmber, et iligna nutritus glande rotundas
Curvet aper lances carnem vitantis inertem:
Nam Laurens malus est, ulvis, et arundine pinguis.
Vinea summittit capreas non semper edules.
Fecundi leporis sapiens sectabitur armos.
Piscibus, atque avibus quae natura, et foret aetas,
Ante meum nulli patuit quaesita palatum.
Sunt, quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Nequaquam satis in re una consumere curam:
Vt si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret;
Quali perfundat pisces securus olivo.

Massica si caelo suppones vina sereno;

Nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura,

Et decedet odor nervis inimicus: at illa

Integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ovo:
Quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis, et Afra
Potorem cochlea: nam lactuca innatat acri
Post vinum stomacho: perna magis, ac magis hillis
Flagitat immorsus refici; quin omnia malit,
Quaecumque immundis fervent adlata popinis.
Est operae pretium duplicis pernoscere iuris
Naturam simplex e dulci constat olivo;
Quod pingui miscere mero, muriaque decebit,
Non alia, quam qua Byzantia putuit orca:
Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis,
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addest
Pressa Venafranae quod bacca remisit olivae.
Picenis cedunt pomis Tiburtia succo:

Nam facie praestant. Venucula convenit ollis.
Rectius Albanam fumo duraveris uvam:

Hanc ego cum malis, ego faecem primus, et alec,
Primus et invenior piper album, cum sale nigro
Incretum, puris circumposuisse catillis.
Immane est vitium, dare millia terna macello,

Angustoque vagos pisces urgere catino.
Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
Tractavit calicem manibus, dum furta ligurit;
Sive gravis veteri craterae limus adhaesit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe, quantus

Consistit sumtus? neglectis, flagitium ingens. Ten' lapides varios lutulenta radere palma, Et Tyrias dare circum illuta toralia vestes? Oblitum, quanto curam, sumtumque minorem Haec habeant, tanto reprendi iustius illis, Quae nisi divitibus nequeant contingere mensis? H. Docte Cati, per amicitiam, Divosque rogatus, Ducere me auditum, perges quocumque, memento: Nam, quamvis memori referas mihi pectore cuncta; Non tamen interpres tantumdem iuveris: adde Vultum, habitumque hominis; quem tu vidisse beatus Non magni pendis, quia contigit: at mihi cura Non mediocris inest, fontes ut adire remotos, Atque haurire queam vitae praecepta beatae.

SATYRA V.

v. Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata, petenti

Responde: quibus amissas reparare queam res Artibus, atque modis. Quid rides? 7. Iamne doloso. Non satis est Ithacam revehi, patriosque Penates Aspicere? V. O nulli quidquam mentite; vides ut Nudus, inopsque domum redeam; te vate; neque illic Aut apotheca procis intacta est, aut pecus: atqui Et genus, et virtus, nisi cum re, vilior alga est. T. Quando pauperiem missis ambagibus horres,

[ocr errors]

Accipe qua ratione queas ditescere. Turdus, Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, Res ubi magna nitet, domino sene: dulcia poma, Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores, Ante Larem gustet venerabilior Lare dives: Qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus Sanguine fraterno, fugitivus; ne tamen illi Tu comes exterior, si postulet, ire recuses. V.Vtne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae Me gessi, certans semper melioribus. T. Ergo Pauper eris. V. Fortem hoc animum tolerare iubebo: Et quondam maiora tuli. Tu protinus, unde Divitias, aerisque ruam dic, augur, acervos. T. Dixi equidem, et dico: captes astutus ubique Testamenta senum: neu, si vafer unus, et alter Insidiatorem praeroso fugerit hamo,

Aut spem deponas, aut artem illusus omittas.
Magna, minorve foro si res certabitur olim,
Vivet uter locuples sine gnatis, improbus, ultro
Qui meliorem audax vocet in ius, illius esto
Defensor: fama civem, caussaque priorem
Sperne, domi si gnatus erit, fecundave coniux.
Quinte, puta, aut Publi, (gaudent praenomine molles
Auriculae) tibi me virtus tua fecit amicum.
Ius anceps novi, caussas defendere possum.
Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te
Contemtum cassa nuce pauperet: haec mea cura est,
Ne quid tu perdas, neu sis iocus. Ire domum, atque
Pelliculam curare iube: fi cognitor ipse;

Persta, atque obdura, seu rubra Canicula findet
Infantes statuas, seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.

Nonne vides, (aliquis, cubito stantem prope tangens,
Inquiet) ut patiens! ut amicis aptus! ut acer!
Plures adnabunt thunni, et cetaria crescent.
Si cui praeterea validus male filius in re
Praeclara sublatus aletur; ne manifestum
Caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
Adrepe officiosus, ut et scribare secundus
Heres; et, si quis casus puerum egerit Orco,
In vacuum venias: perraro haec alea fallit.
Qui testamentum tradet tibi cum que legendum,
Abnuere, et tabulas a te removere memento:
Sic tamen ut limis rapias, quid prima secundo

« ZurückWeiter »