Abbildungen der Seite
PDF

Et furiosus erit: quem cepit vitrea fama, Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. Nunc age, luxuriam, et Nomentanum arripe mecum ; Vincet enim stultos ratio insanire nepotes. IIic simul accepit patrimoni mille talenta, Edicit, piscator uti, pomarius, auceps, Vnguentarius, ac Tusci turba impia vici, Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum Mane domum veniant. Quid tum? Venere frequentes: Verba facit leno: quidquid mihi, qnidquid et horum Cuique domi est,id crede tuum;et vel nunc pete,velcras. Accipe, quid contra iuvenis responderit aequus: In nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum Coenem ego; tu pisces hiberno ex aequore verris: Segnis ego, indignus qui tantum possideam: aufer: Sume tibi decies, tibi tantumdem, tibi triplex, Vnde uxor media currit de nocte vocata. Filius Aesopi detractam ex aure Metellae, (Scilicet ut decies solidum absorberet) aceto Diluit insignem baccam: qui sanior, ac si Illud idem in rapidum flumen, iaceretve cloacam ? Quinti progenies, Arri, par nobile fratrum, Nequitia, et nugis, pravorum et amore gemellum, Luscinias soliti impenso prandere coemtas, Quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? Aedificare casas, plostello adiungere mures, Ludere par impar, equitare in arundine longa, Si quem delectet barbatum, amentia verset.

Si puerilius his ratio esse evincet amare;
Nec quidquam differre, utrumne in pulvere, trimus
Quale prius, ludas opus, an meretricis amore
Sollicitus plores: quaero, faciasne, quod olim
Mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
Fasciolas, cubital, focalia; potus ut ille
Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
Postquam est impransi correptus voce magistri?
Porrigis irato puero quum poma, recusat.
Sume, Catelle ; negat: si non des, optat: amator
Exclusus qui distat, agit ubi secum, eat, an non
Quo rediturus erat non accersitus, et haeret
Invisis foribus? Ne nunc, quum me vocat ultro,
Accedam? an potius mediter finire dolores?
Exclusit ; revocat: redeam ? Non, si obsecret. Ecce
Servus, non paullo sapientior: o here , quae res
Nec modum habet, neque consilium, ratione, modoque
Tractari non vult. In amore haec sunt mala: bellum,
Pax rursum: haec si quis tempestatis prope ritu
Mobilia, et caeca fluitantia sorte, laboret
Reddere certa sibi ; nihilo plus explicet, ac si
Insanire paret certa ratione, modoque.
Quid? quum, Picenis excerpens semina pomis,
Gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
Quid? quum balba feris annoso verba palato,
Aedificante casas qui sanior? Adde cruorem
Stultitiae, atque ignem gladio scrutare. Modo, inquam,

Hellade percussa Marius quum praecipitat se,

!
l. 264 Q. HO RATII FLACCI
- Cerritus fuit ? an commotae crimine mentis
! Absolves hominem, et sceleris damnabis eumdem ,
Ex more imponens cognata vocabula rebus?
Libertinus erat, qui circum compita siccus
Lautis mane senex manibus currebat ; et, unum,
(Quid tam magnum ? addens) unum me surpite morti,
Dis etenim facile est, orabat : sanus utrisque
Auribus, atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
Exciperet dominus, quum venderet. Hoc quoque vulgus
Chrysippus pomit fecunda in gente Meneni.
Iuppiter, ingentes qui das, adimisque dolores,
Mater ait pueri menses iam quinque cubantis,
Frigida si puerum quartana reliquerit ; illo
Mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
In Tiberi stabit. Casus, medicusve levarit
Aegrum ex praecipiti, mater delira necabit
In gelida fixum ripa, febrimque reducet.
Quone malo mentem concussa? timore Deorum.
Haec mihi Stertinius, sapientum octavus, amico
Arma dedit ; posthac ne compellarer inultus.
Dixerit insanum qui me, totidem audiet ; atque
Respicere ignoto discet pendentia tergo.
H. Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris;
Qua me stultitia (quoniam non est genus unum)
. Insanire putas? ego nam videor mihi sanus.
D. Quid? caput abscissum manibus quum portat Agave
Gnati infelicis, sibi tum furiosa videtur?

H. Stultum me fateor, (liceat concedere veris)

Atque etiam insanum : tantum hoc edissere, quo me Aegrotare putes animi vitio. D. Accipe: primum, Aedificas; hoc est, longos imitaris, ab imo Ad summum totus moduli bipedalis; et idem Corpore maiorem rides Turbonis in armis Spiritum, et incessum: qui ridiculus minus illo? An quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est, Tanto dimissilem, et tanto certare minorem ? Absentis ranae pullis vituli pede pressis, Vnus ubi effugit, matri denarrat , ut ingens Bellua cognatos eliserit: illa rogare, Quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? Maior dimidio. Num tanto? Quum magis, atque Se magis inflaret ; non, si te ruperis, inquit, Par eris. Haec a te non multum abludit imago. Adde poemata nunc; hoc est, oleum adde camino; Quae si quis sanus fecit, sanis facis et tu. Non dico horrendam rabiem... H. Iam desine. D.Cultum Maiorem censu.... H. Teneas, Damasippe, tuis te. D. Mille puellarum, puerorum mille furores..... H. O maior tandem parcas insane minori.

S A T Y R A IV.

H. V„ae, et quo Catius? C.Non est mihi tempus aventi
Ponere signa novis praeceptis; qualia vincant
Pythagoran, Anytique reum, doctumque Platona.
H. Peccatum fateor, quum te sic tempore laevo
Interpellarim: sed, des veniam bonus, oro.
Quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox ;
Sive est naturae hoc, sive artis; mirus utroque.
C. Quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem ;
Vtpote res tenues, tenui sermone peractas.
H. Ede hominis nomen : simul et Romanus, an hospes.
C. Ipse memor praecepta canam: celabitur auctor.
Longa quibus facies ovis erit, illa memento,
Vt succi melioris, et ut magis alta rotundis,
Ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
Caule suburbano, qui siccis crevit in agris,
Dulcior; irriguo nihil est elutius horto.
Si vespertinus subito te oppresserit hospes,
Ne gallina malum responset dura palato,
Doctus eris vivam mixto mersare Falerno:
Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis
Natura est : aliis male creditur. Ille salubres
Aestates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno,

Mendose; quoniam vacuis committere venis

[graphic][graphic][graphic]
« ZurückWeiter »