Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Danda est hellebori multo pars maxima avaris:
Nescio an Antyciram ratio illis destinet omnem.
Heredes Staberî summam incidere sepulcro:
Ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
Damnati populo paria, atque epulum arbitrio Arrî,
Frumenti quantum metit Africa. Sive ego prave,
Seu recte, hoc volui, ne sis patruus mihi. Credo,
Hoc Staberî prudentem animum vidisse. Quid ergo
Sensit, quum summam patrimonî insculpere saxo
Heredes voluit? Quoad vixit, credidit ingens
Pauperiem vitium, et cavit nihil acrius: ut, si
Forte minus locuples uno quadrante perisset,
Ipse videretur sibi nequior: omnis enim res,
Virtus, fama, decus, divina, humanaque pulchris
Divitiis parent: quas qui construxerit, ille
Clarus erit, fortis, iustus, sapiens etiam, et rex,
Et quidquid volet. Hoc, veluti virtute paratum,
Speravit magnae laudi fore. Quid simile isti
Graecus Aristippus; qui servos proiicere aurum
In media iussit Libya, quia tardius irent
Propter onus segnes? Vter est insanior horum?
Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
Si quis emat citharas, emtas comportet in unum,
Nec studio citharae, nec Musae deditus ulli:
Si scalpra, et formas non sutor; nautica vela
Aversus mercaturis; delirus, et amens
Vndique dicatur merito. Qui discrepat istis,
Qui nummos, aurumque recondit, nescius uti

Compositis, metuensque velut contingere sacrum?
Si quis ad ingentem frumenti semper acervum
Porrectus vigilet cum longo fuste; neque illinc
Audeat esuriens dominus contingere granum,
Ac potius foliis parcus vescatur amaris:

Si positis intus Chii, veterisque Falerni

Mille cadis, nihil est, tercentum millibus, acre
Potet acetum: age; si et stramentis incubet, unde-
Octoginta annos natus, cui stragula vestis,
Blattarum, ac tinearum epulae, putrescat in arca:
Nimirum insanus paucis videatur, eo quod
Maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
Filius, aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
Dis inimice senex, custodis? ne tibi desit?
Quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
Vngere si caules oleo meliore, caputque
Coeperis impexa foedum porrigine? Quare,
Si quidvis satis est, periuras, surripis, aufers
Vndique? Tun' sanus? Populum si caedere saxis
Incipias, servosve, tuo quos aere pararis;
Insanum te omnes pueri, clamentque puellae:
Quum laqueo uxorem interimis, matremque veneno,
Incolumi capite es? Quid enim? Neque tu hoc facis Argis,
Nec ferro, ut demens, genitricem occidis, Orestes.
An tu reris eum occisa insanisse parente?
Ac non ante malis dementem actum Furiis, quam
In matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
Quin ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,

Nil sane fecit, quod tu reprendere possis:
Non Pyladen ferro violare, aususve sororem
Electram: tantum maledicit utrique, vocando
Hanc, Furiam, hunc, aliud,iussit quod splendida bilis.
Pauper Opimius argenti positi intus, et auri,
Qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla, vappamque profestis,
Quondam lethargo grandi est oppressus; ut heres
Iam circum loculos, et claves laetus, ovansque
Curreret. Hunc medicus multum celer, atque fidelis
Excitat hoc pacto: mensam poni iubet, atque
Effundi saccos nummorum; accedere plures
Ad numerandum: hominem sic erigit: addit et illud;
Ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.
Men' vivo? Vt vivas igitur, vigila: hoc age. Quid vis?
Deficient inopem venae te, ni cibus, atque
Ingens accedit stomacho fultura ruenti.

Tu cessas? agedum, sume hoc ptisanarium oryzae.
Quanti emtae? Parvo. Quanti ergo? Octussibus. Eheu!
Quid refert, morbo, an furtis, pereamve rapinis?
Quisnam igitur sanus? Qui non stultus. Quid avarus?
Stultus, et insanus. Quid? si quis non sit avarus,
Continuo sanus? Minime. H. Cur, Stoice? D. Dicam.
Non est cardiacus, Craterum dixisse putato,

Hic aeger. Recte est igitur, surgetque? Negabit;
Quod latus, aut renes morbo tententur acuto.
Non est periurus, neque sordidus. Immolet aequis
Hic porcum Laribus. Verum ambitiosus, et audax.

Naviget Anticyram: quid enim differt, barathrone
Dones quidquid habes, an nunquam utare paratis?
Servius Oppidius Canusî duo praedia, dives
Antiquo censu, gnatis divisse duobus

Fertur, et haec moriens pueris dixisse vocatis
Ad lectum postquam te talos, Aule, nucesque
Ferre sinu laxo, donare, et ludere vidi,
Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem;
Extimui, ne vos ageret vesania discors;
Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
Quare, per Divos oratus uterque Penates,
Tu cave ne minuas; tu ne maius facias id,
Quod satis esse putat pater, et natura coercet.
Praeterea ne vos titillet gloria, iure

Iurando obstringam ambo: uter aedilis fuerit, vel
Vestrum praetor, is intestabilis, et sacer esto.
In cicere, atque faba bona tu perdasque lupinis,
Latus ut in Circo spatiere, et aheneus ut stes,
Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis?
Scilicet ut plausus, quos fert Agrippa, feras tu,
Astuta ingenuum vulpes imitata leonem?
Ne quis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
Rex sum. Nil ultra quaero plebeius. Et aequam
Rem imperito: ac, si cui videor non iustus, inulto
Dicere, quod sentit, permitto. Maxime regum,
Dî tibi dent capta classem reducere Troia.
Ergo consulere, et mox respondere licebit?
Consule. Cur Aiax heros ab Achille secundus

[ocr errors]

Putrescit, toties servatis clarus Achivis?
Gaudeat ut populus Priami, Priamusque inhumato,
Per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
Mille ovium insanus morti dedit, inclytum Vlyssem,
Et Menelaum una mecum se occidere clamans.
Tu quum pro vitula statuis dulcem, Aulide natam
Ante aras, spargisque mola caput, improbe, salsa,
Rectum animi servas?Quorsum? Insanus quid enim Aiax
Fecit, quum stravit ferro pecus? abstinuit vim
Vxore, et gnato: mala multa precatus Atridis;
Non ille aut Teucrum, aut ipsum violavit Vlyssem.
Verum ego, ut haerentes adverso litore naves
Eriperem, prudens placavi sanguine Divos.
Nempe tuo, furiose. Meo, sed non furiosus.
Qui species alias veri, scelerisque, tumultu
Permixtas capiet, commotus habebitur; atque
Stultitiane erret, nihilum distabit, an ira.
Aiax, quum immeritos occidit, desipit, agnos?
Quum prudens scelus ob titulos admittis inanes,
Stas animo?et purum est vitio,tibi quum tumidum est cor?
Si quis lectica nitidam gestare amet agnam;

Huic vestem, ut gnatae, paret,
ancillas paret, aurum;
Rufam, aut Pusillam appellet, fortique marito
Destinet uxorem; interdicto huic omne adimat ius
Praetor, et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid? si quis gnatam pro muta devovet agna,
Integer est animi? ne dixeris. Ergo ubi prava
Stultitia, hic summa est insania: qui sceleratus,

« ZurückWeiter »