Cervius iratus leges minitatur, et urnam; Canidia Albucî, quibus est inimica, venenum; Grande malum Turius, si quid se iudice certes. Vt, quo quisque valet, suspectos terreat, utque Imperet hoc natura potens, sic collige mecum. Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti Matrem nil faciet sceleris pia dextera; (mirum, Vt neque calce lupus quemquam, neque dente petit bos) Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus Exspectat, seu mors atris circumvolat alis; Dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, Quisquis erit vitae, scribam, color. T. O puer, ut sis Vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus. Frigore te feriat. H. Quid? quum est Lucilius ausus Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora Cederet, introrsum turpis; num Laelius, et qui Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen, Ingenio offensi? aut laeso doluere Metello, Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui Primores populi arripuit, populumque tributim: Scilicet uni aequus virtuti, atque eius amicis. Quin ubi se a vulgo, et scena, in secreta remorant Virtus Scipiadae, et mitis sapientia Laelî;
Nugari cum illo, et discincti ludere, donec
Decoqueretur olus, soliti. Quidquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum, ingeniumque; tamen me Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia; et fragili quaerens illidere dentem, Offendet solido: nisi quid tu, docte Trebati, Dissentis. T. Equidem nihil hinc diffingere possum. Sed tamen, ut monitus caveas, ne forte negotî Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum; Si mala condiderit in quem quis carmina, ius est, Iudiciumque. H. Esto, si quis mala : sed bona si quis Iudice condiderit laudatus Caesare? si quis Opprobriis dignum latraverit, integer ipse? T. Solventur risu tabulae, tu missus abibis.
Quae virtus, et quanta, boni, sit vivere parvo,
(Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva) Discite non inter lances, mensasque nitentes, Quum stupet insanis acies fulgoribus, et quum Acclinis falsis animus meliora recusat; Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc? Dicam, si potero. Male verum examinat omnis Corruptus iudex. Leporem sectatus, equove Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat Militia adsuetum graecari, seu pila velox, Molliter austerum studio fallente laborem, Seu te discus agit; pete cedentem aëra disco. Quum labor extuderit fastidia; siccus, inanis Sperne cibum vilem: nisi Hymettia mella Falerno Ne biberis diluta: foris est promus, et atrum Defendens pisces hiemat mare; cum sale panis Latrantem stomachum bene leniet. Vnde putas, aut Quî partum? Non in caro nidore voluptas
Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere Sudando: pinguem vitiis, albumque neque ostrea, Nec scarus, aut poterit peregrina iuvare lagoïs. Vix tamen eripiam, posito pavóne, velis quin Hoc potius, quam gallina tergere palatum, Corruptus vanis rerum; quia veneat auro
Rara avis, et picta pandat spectacula cauda:
Tanquam ad rem attineat quidquam. Num vescerisista, Quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? Carne tamen quamvis distat nihil hac magis illa, Imparibus formis deceptum te patet. Esto. Vnde datum sentis, lupus hic Tiberinus, an alto Captus hiet? pontesne inter iactatus, an amnis Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. Ducit te species, video: quo pertinet ergo
· Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis Maiorem natura modum dedit, his breve pondus. Ieiunus raro stomachus vulgaria temnit. Porrectum magno magnum spectare catino Vellem, ait, Harpyiis gula digna rapacibus; at vos Praesentes Austri coquite horum obsonia: quamquam Putet aper, rhombusque recens, mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum; quum rapula plenus, Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis, Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa Infamis. Quid? tum rhombos minus aequora alebant? Tutus erat rhombus, tutoque ciconia nido, Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo Si quis nunc mergos suaves edixerit assos, Parebit pravi docilis Romana iuventus. Sordidus a tenui victu distabit, Ofello
Iudice; nam frustra vitium vitaveris illud, Si te alio pravum detorseris. Avidienus, Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, Quinquennes oleas est, et silvestria corna; Ac, nisi mutatum, parcit defundere vinum; et Cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit Ille repotia, natales, aliosve dierum
Festos albatus celebret) cornu ipse bilibri Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. Quali igitur victu sapiens utetur? et horum Vtrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. Mundus erit, qua non offendat sordibus, atque
In neutram partem cultus miser: hic neque servis, Albucî senis exemplo, dum munia didit, Saevus erit; neque, sicut simplex Naevius, unctam Convivis praebebit aquam:vitium hoc quoque magnum. Accipe nunc, victus tenuis quae, quantaque secum Afferat. In primis valeas bene: nam variae res Vt noceant homini, credas, memor illius escae, Quae simplex olim tibi sederit. At simul assis Miscueris elixa, simul conchylia turdis; Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum Hesternis vitiis animum quoque praegravat una, Atque affigit humo divinae particulam aurae. Alter, ubi dicto citius curata sopori
Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
« ZurückWeiter » |