Dura tibi peragenda rei sit caussa Petillî, Scilicet oblitus patriaeque, patrisque Latini, Quum Pedius caussas exsudet Poplicola, atque Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis?
Atqui ego quum Graecos facerem, natus mare citra, Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus Post mediam noctem visus, quum somnia vera: In silvam non ligna feras insanius, ac si Magnas Graecorum malis implere catervas. Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona, dumque Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, Quae nec in aede sonent certantia, iudice Tarpa; Nec redeant iterum, atque iterum spectanda theatris. Arguta meretrice potes, Davoque Chremeta Eludente senem, comis garrire libellos
Vnus vivorum, Fundani: Pollio regum
Facta canit pede ter percusso: forte epos acer, Vt nemo, Varius ducit: molle, atque facetum Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino, Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, Inventore minor: neque ego illi detrahere ausim Haerentem capiti multa cum laude coronam. At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem Plura quidem tollenda relinquendis: age, quaeso, Tu nihil in magno doctus reprendis Homero? Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Quum de se loquitur, non ut maiore reprensis? Quid vetat, et nosmet Lucili scripta legentes, Quaerere num illius, num rerum dura negarit Versiculos natura magis factos, et euntes Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos Ante cibum versus, totidem coenatus? Etrusci Quale fuit Cassî rapido ferventius amni Ingenium capsis quem fama est esse, librisque Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam, Comis, et urbanus, fuerit limatior idem, Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor, Quamque poetarum seniorum turba: sed ille, Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum, Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra Perfectum traheretur; et in versu faciendo Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues. Saepe stilum vertas, iterum, quae digna legi sint, Scripturus: neque, te ut miretur turba, labores, Contentus paucis lectoribus. An tua demens Vilibus in ludis dictari carmina malis?
Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere: ut audax, Contemtis aliis, explosa Arbuscula dixit. Men' moveat cimex Pantilius? aut cruciet, quod Vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigellî?
Plotius, et Varius, Maecenas, Virgiliusque,
244 Q. HOR. FLACCI SATYR. LIB. I. 10. Valgius, et probet haec Octavius optimus, atque Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque: Ambitione relegata, te dicere possum,
Pollio; te, Messalla, tuo cum fratre; simulque Vos Bibule, et Servi; simul his te, candide Furni: Complures alios, doctos ego quos, et amicos Prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacumque, Arridere velim; doliturus, si placeant spe Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter iubeo plorare cathedras. I puer, atque meo citus haec subscribe libello.
H.Sunt, quibus in satyra videar nimis acer, et ultra
Legem tendere opus: sine nervis altera, quidquid Composui, pars esse putat; similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam, praescribe.T.Quiescas. H.Ne faciam,inquis, Omnino versus? T. Aio. H. Peream male, si non
Optimum erat: verum nequeo dormire. T. Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto; Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus. H. Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos, Aut labentis equo describat vulnera Parthi. T. Attamen et iustum poteras, et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius. H. Haud mihi deero, Quum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem; Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus. T. Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram, Nomentanumve nepotem; Quum sibi quisque timet,quamquam est intactus, et odit. H. Quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto Accessit fervor capiti, numerusque lucernis. Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem, Pugnis: quot capitum vivunt, totidem studiorum Millia: me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris: neque si msle cesserat, usquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus, an Appulus, anceps: Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, Missus ad hoc, pulsis (vetus est ut fama) Sabellis, Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis; Sive quod Appula gens, seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro Quemquam animantem; et me veluti custodiet ensis Vagina tectus: quem cur distringere coner, Tutus ab infestis latronibus? O pater, et rex Iuppiter, ut pereat positum rubigine telum; Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille, Qui me commorit, (melius non tangere, clamo) Flebit, et insignis tota cantabitur Vrbe.
« ZurückWeiter » |