Abbildungen der Seite
PDF

Fecerat horrendas aspectu) scalpere terram
Vnguibus, et pullam divellere mordicus agnam
Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
Manes elicerent, animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat, altera cerea: maior
Lanea, quae poenis compesceret inferiorem.
Cerea suppliciter stabat, servilibus utque
Iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam .
Altera Tisiphonen: serpentes, atque videres
Infernas errare canes; Lunamque rubentem,
Ne foret his testis, post magna. latere sepulcra.
Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis
Corvorum, atque in me veniat mictum, atque cacatum
Iulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus. -
Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes
Vmbrae cum Sagana resonarent triste, et acutum ?
Vtque lupi barbam variae cum dente colubrae
Abdiderint furtim terris; et imagine cerea
Largior arserit ignis; et ut non testis inultus
Horruerim voces Furiarum, et facta duarum ?
Nam , displosa sonat quantum vesica, pepedi
Diffissa mate ficus: at illae currere in Vrbem:
Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum
Excidere, atque herbas, atque incantata lacertis
Vincula, cum magno risuque, iocoque videres.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,
Arreptaque manu: quid agis, dulcissime rerum ?
Suaviter, ut nunc est, inquam; et cupio omnia, quae vis.
Quum adsectaretur: num quid vis ? occupo. At ille:
Noris nos, inquit, docti sumus. Hìc ego: pluris
Hoc, inquam, mihi eris. Misere discedere quaerens,
Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero: quum sudor ad imos
Manaret talos, o te, Bolane, cerebri
Relicem! aiebam tacitus. Quum quidlibet ille
Garriret, vicos, Vrbem laudaret; ut illi
Nil respondebam: misere cupis, inquit , abire,
Iamdudum video: sed nil agis: usque tenebo,
Prosequar. Hinc, quo nunc iter est tibi? Nil opus est te
Circumagi: quemdam volo visere, non tibi notum:
Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos.
Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque sequar te.
Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
Quum gravius dorso subiit onus. Incipit ille:
Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies: nam quis me scribere plures
Aut citius possit versus ? quis membra movere

[merged small][ocr errors]

Interpellandi locus hîc erat: est tibi mater?
Cognati, queis te salvo est opus? Haud mihi quisquam :
Omnes composui. Felices! nunc ego resto.
Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit divina mota anus urna :
,, Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis,,,
,, Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra ,, ;
,, Garrulus humc quando consumet cumque: loquaces ,,,
,, Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas ,, .
Ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei
Praeterita: et casu tunc respondere vadato
Debebat ; quod ni fecisset, perdere litem.

Si me amas, inquit, paullum huc ades. Inteream, si
Aut valeo stare, aut novi civilia iura ;
Et propero quo scis. Dubius sum, quid faciam, inquit;
Tene relinquam, an rem. Me sodes. Non faciam , ille;
Et praecedere coepit. Ego (ut contendere durum est
Cum victore) sequor. Maecenas quomodo tecum?
Hinc repetit. Paucorum hominum, et mehtis bene sanae:
Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes
Magnum adiutorem , posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
Summosses omnes. Non isto vivitur illic,
Quo tu rere modo: domus hac nec purior ulla est,
Nec magis his aliena malis: nil mi officit, inquam,
T)itior hic, aut est quia doctior; est locus uni
Cuique suus. Magnum narras, vix credibile. Atqui

Sic habet. Accendis, quare cupiam magis illi

Proximus esse. Velis tantummodo, quae tua virtus,
Expugnabis; et est qui vinci possit: eoque
Difficiles aditus primos habet. Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam: non, hodie si
Exclusus fuero, desistam ; tempora quaeram:
Occurram in triviis: deducam. Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus. Haec dum agit, ecce

Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum

. Qui pulchre nosset: consistimus. Vnde venis ? et .

Quo tendis? rogat ; et respondet. Vellere coepi,
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,

Distorquens oculos, ut me eriperet: male salsus

Ridens dissimulare: meum iecur urere bilis.

Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum. Memini bene; sed meliori
Tempore dicam: hodie tricesima sabbata: vin' tu
Curtis Iudaeis oppedere? Nulla mihi, inquam ,
Relligio est. At mi: sum paullo infirmior, unus
Mültorum : ignosces; alias loquar. Hunccine solem
Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus, ac me

Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi

Adversarius: et, quo tu turpissime? magna

Inclamat voce : et, licet antestari? ego vero Oppono auriculam : rapit in ius ; clamor utrinque,

Vndique concursus. Sic me servavit Apollo.

SATY R A X.

Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili: quis tam Lucili fautor inepte est,
Vt non hoc fateatur? At idem , quod sale multo
Vrbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera ; nam sic
Et Laberi Mimos , ut pulchra poemata, mirer.
Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris: et est quaedam tamen hìc quoque virtus.
Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Impediat verbis lassas onerantibus aures.
Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso;
I)efendente vicem modo rhetoris, atque poetae;
Interdum urbani , parcentis viribus, atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Portius, et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
Hoc stabant , hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque simius iste,
Nil praeter Calvum, et doctus cantare Gatullum.
At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
NIiscuit. O seri studiorum ! quine putetis
Difficile, et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? At sermo lingua concinnus utraque
Suavior (ut Chio nota si commixta Falerni est)

Quum versus facias. Te ipsum percontor, an et quum

« ZurückWeiter »