Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

O Navis, referent in mare te novi
Fluctus. O quid agis? Fortiter occupa
Portum. Nonne vides, ut
Nudum remigio latus,
Et malus celeri saucius Africo,
Antennaeque gemant ; ac sine funibus
Vix durare carinae
Possint imperiosius
Aequor? Non tibi sunt integra lintea:
Non Di, quos iterum pressa voces malo:
Quamvis Pontica pinus,
Silvae filia nobilis,
Iactes et genus, et nomen inutile.
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit. Tu, nisi ventis
Debes ludibrium , cave,
Nuper sollicitum quae mihi taedium,
Nunc desiderium , curaque non levis,
Interfusa nitentes

Vites aequora Cycladas •

O ID E X V.

Pasto; quum traheret per freta navibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam;
Ingrato celeres obruit otio
Ventos, ut caneret fera
Nereus fata. Mala ducis avi domum,
Quam multo repetet Graecia milite,
Coniurata tuas rumpere nuptias,
Et regnum Priami vetus.
Eheu , quantus equis, quantus adest viris
Sudor! quanta moves funera Dardanae
Genti! Iam galeam Pallas et aegida
Currusque et rabiem parat.
Nequidquam, Veneris praesidio ferox,
Pectes caesariem ; grataque feminis
Imbelli cithara carmina divides:
Nequidquam thalamo graves
Hastas, et calami spicula Cnossii
Vitabis, strepitumque, et celerem sequi
Aiacem : tamen, heu! serus adulteros
Crines pulvere collines.
Non Laërtiaden, exitium tuae
Gentis, non Pylium Nestora respicis?
Vrgent impavidi te Salaminius
Teucerque, et Sthenelus sciens

Pugnae; sive opus est imperitare equis,
Non auriga piger. Merionem quoque
Nosces. Ecce furit te reperire atrox
Tydides melior patre:
Quem tu , cervus uti vallis in altera
Visum parte lupum graminis immemor,

b
Sublimi fugies mollis anhelitu,
Non hoc pollicitus tuae.
Iracunda diem proferet Ilio,
Matronisque Phrygum, classis Achillei.
Post certas hiemes uret Achaicus

[merged small][ocr errors][ocr errors]

O D E X V I.

O matre pulchra filia pulchrior,
Quem criminosis cumque voles modum
Pones iambis; sive flamma,
Sive mari libet Hadriano.
Non Dindymene, non adytis quatit
Mentem sacerdotum incola Pythius,
Non Liber aeque; non acuta
Sic geminant Corybantes aera,
Tristes ut irae: quas neque Noricus
Deterret ensis, nec mare naufragum,
Nec saevus ignis, nec tremendo
Iuppiter ipse ruens tumultu.
Fertur Prometheus addere principi
Limo coactus particulam undique
Desectam, et insani leonis
Vim stomacho apposuisse nostro.
Irae Thyestem exitio gravi 1
Stravere ; et altis urbibus ultimae
Stetere caussae, cur perirent
Funditus, imprimeretque muris
EHostile aratrum exercitus insolens.
Compesce mentem . Me quoque pectoris .
Tentavit 1 m dulci iuventa

Fervor, et in celeres iambos

[ocr errors][graphic]

Misit furentem: nunc ego mitibus
Mutare quaero tristia; dum mihi
Fias recantatis amica

Opprobriis, animumque reddas.

« ZurückWeiter »