Abbildungen der Seite
PDF

Circum doctores aderat. Quid multa? pudicum
(Qui primus virtutis honos) servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi:
Nec timuit, sibi ne vitio quis vertêret, olim
Si praeco parvas, aut (ut fuit ipse) coactor
Mercedes sequerer: neque ego essem questus. Adhoc nunc
Laus illi debetur, et a me gratia maior. '
Nil me poeniteat sanum patris huius: eoque
Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat, clarosque parentes,
Sic me defendam. Longe mea discrepat istis
Et vox, et ratio. Nam si natura iuberet
A certis annis aevum remeare peractum,
Atque alios legere , ad fastum quoscumque parentes
Optaret sibi quisque: meis contentus, honestos
Pascibus, et sellis nollem mihi sumere; deniens
Iudicio vulgi, sanus fortasse tuo: quod
. Nollem onus (haud unquam solitus) portare molestum.
Nam mihi continuo maior quaerenda foret res,
Atque salutandi plures: ducendus et unus,
Et comes alter, uti ne solus rusve, peregreve
Exirem: plures calones, atque caballi
Pascendi: ducenda petorrita. Nunc mihi curto
Ire licet mulo vel, si libet, usque Tarentum ,
Manticae cui lumbos onere ulceret , atque eques armos.
Obiiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tilli ,
Quum Tiburte via praetorem quinque sequuntur

Te pueri, lasanum portantes, oenophorumque.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Hoc ego commodius, quam tu , praeclare senator,
Μillibus atque aliis, vivo. Quacumque libido est,
Incedo solus: percontor quanti olus, ac far:
Fallacem Circum, vespertinumque pererro
Saepe forum: adsisto divinis; inde domum me
Ad porri, et ciceris refero, laganique catinum.
Coena ministratur pueris tribus, et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet: adstat echinus,
Vilis cum patera guttus, Campana supellex.
I)einde eo dormitum , non sollicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane; obeundus Marsya, qui se
Vultum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam iaceo ; post hanc vagor, aut ego lecto,
Aut scripto , quod me tacitum iuvet; ungor olivo
Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio campum, lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. Haec est
Vita solutorum misera ambitione, gravique.
His me consolor, victurum suavius, ac si

[ocr errors]

S AT Y R A VII.

Proscripti Regis Rupili pus, atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum, et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas:
Durus homo, atque odio qui posset vincere Regem;
Confidens, tumidusque: adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque
Convenit ; (hoc etenim sunt omnes iure molesti,
Quo fortes, quibus adversum bellum incidit. Inter
Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors:
Non aliam ob caussam , nisi quod virtus in utroque
Summa fuit. Duo si discordia verset inertes;
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco; discedat pigrior, ultro
Muneribus missis) Bruto praetore tenente
Ditem Asiam, Rupili, et Persi par pugnat, uti non
Compositus melius cum Bitho Bacchius: in ius
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit caussam; ridetur ab omni
Conventu : laudat Brutum, laudatque cohortem :
Solem Asiae Brutum appellat, stellasque salubres

Appellat comites, excepto rege: Canem illum,

[ocr errors]

Invisum agricolis sidus, venisse: ruebat
Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Praenestinus salso, multoque fluenti,
Expressa arbusto regerit convicia, durus
Vindemiator, et invictus, cui saepe viator
Cessisset, magna compellans voce cuculum.
At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: per magnos, Brute, Deos te
Oro, qui reges consuesti tollere, cur non

Hunc Regem iugulas?operum hoc (mihi crede)tuorum est. S A T Y R A VIII.

Oiim, truncus eram ficulnus, inutile lignum: Quum faber incertus scamnum, faceretne Priapum, Maluit esse Deum : Deus inde ego, furum, aviumque Maxima formido ; nam fures dextra coercet, Obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus: Ast importunas volucres in vertice arundo Terret fixa, vetatque novis considere in hortis. Huc prius angustis eiecta cadavera cellis Conservus vili portanda locabat in arca: Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum, Pantolabo scurrae, Nomentanoque nepoti. Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agro Hîc dabat ; heredes monumentum ne sequeretur. Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atque Aggere in Aprico spatiari; qua modo tristes Albis informem spectabant ossibus agrum : Quum mihi non tantum furesque, feraeque suetae Hunc vexare locum, curae sunt, atque labori ; Quantum, carminibus quae versant, atque venenis Humanos animos: has nullo perdere possum, Nec prohibere modo, simul ac vaga Luna decorum Protulit os, quin ossa legant, herbasque nocentes. Vidi egomet nigra succinctam vadere palla Canidiam, pedibus nudis, passoque capillo,

Cum Sagana maiore ululantem : (pallor utrasque

« ZurückWeiter »