Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Contulerit lites. Messi clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti
Ad pugnam venere. Prior Sarmentus: equi te
Esse feri similem dico. Ridemus: et ipse
Messius; accipio; caput et movet. O, tua cornu
Ni foret exsecto frons, inquit, quid faceres, quum
Sic mutilus minitaris? At illi foeda cicatrix

Setosam laevi frontem turpaverat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa, rogabat:

Nil illi larva, aut tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicirrhus ad haec: donasset iamne catenam
Ex voto Laribus, quaerebat: scriba quod esset,
Deterius nihilo dominae ius esse. Rogabat
Denique, cur unquam fugisset; cui satis una
Farris libra foret, gracili sic, tamque pusillo?
Prorsus iucunde coenam produximus illam.
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
Pene arsit, macros dum turdos versat in igni:
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Vulcano, summum properabat lambere tectum.
Convivas avidos coenam, servosque timentes
Tum rapere, atque omnes restinguere velle videres.
Incipit ex illo montes Appulia notos

Ostentare mihi, quos torret Atabulus, et quos
Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
Villa recepisset, lacrymoso non sine fumo,
Vdos cum foliis ramos urente camino.

Hic ego mendacem stultissimus usque puellam

Ad mediam noctem exspecto. Somnus tamen aufert
Intentum veneri: tum immundo somnia visu
Nocturnam vestem maculant, ventremque supinum.
Quattuor hinc rapimur viginti et millia rhedis,
Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est;
Siguis perfacile est. Venit vilissima rerum
Hic aqua: sed panis longe pulcherrimus, ultrà
Callidus ut soleat humeris portare viator,
Nam Canusi lapidosus; aquae non ditior urna.
Flentibus hic Varius discedit maestus amicis.

Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
Carpentes iter, et factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior, via peior, ad usque
Barî moenia piscosi: dehinc Gnatia, lymphis
Iratis exstructa, dedit risusque, iocosque;
Dum flamma sine tura liquescere limine sacro
Persuadere cupit: credat Iudaeus Apella,

Non ego: namque Deos didici securum agere aevum:
Nec, si quid miri faciat natura, Deos id
Tristes ex alto caeli demittere tecto.

Brundisium longae finis chartaeque, viaeque.

[blocks in formation]

Non, quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos

Incoluit fines, nemo generosior est te:

Nec, quod avus tibi maternus fuit, atque paternus,
Olim qui magnis legionibus imperitarunt;

Vt plerique solent, naso suspendis adunco
Ignotos, ut me libertino patre natum.

Quum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus; persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli, atque ignobile regnum,
Multos saepe viros nullis maioribus ortos,

Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos.
Contra, Laevinum Valerî genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulsus fuit, unius assis

Non unquam pretio pluris licuisse, notante
Iudice, quo nosti, populo; qui stultus honores
Saepe dat indignis, et famae servit ineptus;
Qui stupet in titulis, et imaginibus. Quid oportet
Nos facere, a vulgo longe, longeque remotos?
Namque esto, populus Laevino mallet honorem
Quam Decio mandare novo, censorque moveret
Appius, ingenuo si non èssem patre natus:

Vel merito; quoniam in propria non pelle quiessem.
Sed fulgente trahit constrictos gloria curru
Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli,
Sumere depositum clavum? fierique tribuno?

Invidia accrevit, privato quae minor esset.

Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus, et latum demisit pectore clavum;

Audit continuo; quis homo hic? aut quo patre natus?
Vt si qui aegrotet, quo morbo Barrus, haberi
Vt cupiat formosus: eat quacumque, puellis
Iniiciat curam quaerendi singula; quali
Sit facie, sura quali, pede, dente, capillo:
Sic qui promittit, cives, Vrbem sibi curae,
Imperium fore, et Italiam, et delubra Deorum;
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus;
Omnes mortales curare, et quaerere cogit.

Tune Syri, Damae, aut Dionysî filius, audes
Deiicere e saxo cives, aut tradere Cadmo?

At Novius collega gradu post me sedet uno;
Namque est ille, pater quod erat meus. Hoc tibi Paullus,
Et Messalla videris? At hic, si plostra ducenta,
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit,
Cornua quod, vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.
Nunc ad me redeo libertino patre natum;
Quem rodunt omnes libertino patre natum,
Nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor: at olim,
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.

Dissimile hoc illi est: quia non, ut forsit honorem
Iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum;
Praesertim cautum dignos adsumere, prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possum, casu quod te sortitus amicum.

Nulla etenim tibi me fors obtulit: optimus olim.
Virgilius, post hunc Varius, dixere quid essem.
Vt veni coram, singultim pauca loquutus,
(Infans namque pudor prohibebat plura profari)
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo;

Sed quod eram, narro: respondes (ut tuus est mos :)
Pauca: abeo; et revocas nono post mense, iubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
Non patre praeclaro, sed vita, et pectore puro.
Atqui si vitiis mediocribus, ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta; (velut si
Egregio inspersos reprendas corpore naevos)
Si neque avaritiam, neque sordes, nec mala lustra
Obiiciet vere quisquam mihi: purus, et insons,
(Vt me collaudem) si et vivo carus amicis:
Caussa fuit pater his; qui macro pauper agello
Noluit in Flavî ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti,
Laevo suspensi loculos, tabulamque lacerto,
Ibant octonis referentes Idibus aera:

Sed puerum est ausus Romam portare, docendum
Artes, quas docèat quivis eques, atque senator
Semet prognatos: vestem, servosque sequentes
In magno ut populo si quis vidisset, avita
Ex re praeberi sumtus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes

« ZurückWeiter »