Abbildungen der Seite
PDF

Qui non defendit, alio culpante ; solutos
Qui captat risus hominum, famamque dicacis;
Fingere qui non visa potest, commissa tacere
Qui nequit ; hic niger est ; hunc tu, Romane, caveto.
Saepe tribus lectis videas coenare quaternos;

IE quibus unus amet quavis aspergere cunctos,
Praetereum, qui praebet aquam: post, hunc quoque potus,
Condita quum verax aperit praecordia Liber.
Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur
Infesto nigris: ego, si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
Lividus, et mordax videor tibi. Mentio si qua
De Capitolini furtis iniecta Petilli
Te coram fuer** ; defendas, ut tuus est mos:
Me Capitolinus convictore usus, amicoque
A puero est, caussaque mea permulta rogatus
Fecit ; et incolumis laetor quod vivit in Vrbe:
Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
Fugerit. Hic nigrae succus loliginis, haec est
Aerugo mera: quod vitium procul afore chartis,
„Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliùd, vere promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte iocosius; hoc mihi iuris
Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
Vt fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando.
Quum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset :

Nonne vides, Albi ut male •vivat filius? utque

i

Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem
Perdere quis velit. A turpi meretricis amore
Quum deterreret ; Sectani dissimilis sis.
Ne sequerer moechas, concessa quum venere uti
Possem; deprensi non bella est fama Treboni,
Aiebat: sapiens, vitatu, quodque petitu
Sit melius, caussas reddet tibi: mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam , famamque tueri
Incolumem possum: simul ac duraverit aetas
Membra, animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me
Formabat puerum dictis: et sive iubebat,
Vt facerem quid; habes auctorem, quo facias hoc;
Vnum ex iudicibus selectis obiiciebat:
Sive vetabat ; an hoc inhonestum, et inutile factu,
Necne sit , addubites, flagret rumore malo quum
Hic, atque ille? Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit; '
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quaecumque ferunt ; mediocribus, et quis
Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et isthinc
Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
Consilium proprium: neque enim, quum lectulus, aut me
Porticus excepit, desum mihi. Rectius hoc est:
Hoc faciens, vivam melius: sic dulcis amicis
Occurram: hoc quidam non belle; nunquid ego illi

Imprudens olim faciam simile? Haec ego mecum

Compressis agito labris; ubi quid datur oti,
Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum ; cui si concedere nolis,
Multa poetarum veniet manus, auxilio quae
Sit mihi; (nam multo plures sumus) ac veluti te

Iudaei, cogemus in hanc concedere turbam.

[ocr errors]

Egressum magna me excepit Aricia Roma
Hospitio modico: rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus. Inde Forum Appi,
Differtum nautis, cauponibus, atque malignis.

Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos

5 Praecinctis unum : minus est gravis Appia tardis. Hìc ego , propter aquam, quod erat teterrima, ventri Indico bellum, coenantes haud animo aequo Exspectans comites. Iam nox inducere terris Vmbras, et caelo diffundere signa parabat. Tum pueri nautis, pueris convicia nautae Ingerere. Huc appelle: trecentos inseris: ohe! Iam satis est. Dum aes exigitur, dum mula ligatur, Tota abit hora: mali culices, ranaeque palustres Avertunt somnos. Absentem ut cantat amicam w Multa prolutus vappa nauta, atque viator Certatim ; tandem fessus dormire viator Incipit: ac missae pastum retinacula mulae Nauta piger saxo religat, stertitque supinus. Iamque dies aderat, nil quum procedere lintrem Sentimus: donec cerebrosus prosilit unus, Ac mulae, nautaeque caput, lumbosque saligno Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.

Ora, manusque tua lavimus , Feronia, lympha.

[ocr errors]

IMillia tum pransi tria repimus, atque subimus - I

Impositum saxis late candentibus Anxur. Huc venturus erat Maecenas optimus, atqne · Cocceius, missi magnis de rebus uterque Legati, aversos soliti componere amicos. Hìc oculis ego nigra meis collyria lippus Illinere. Interea Maecenas advenit, atque Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem Factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus. Fundos aufidio Lusco praetore libenter Linquimus, insani ridentes praemia scribae, Praetextam, et latum clavum, prunaeque Batillum. In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murena praebente domum, Capitone culinam. Postera lux oritur multo gratissima; namque Plotius, et Varius Sinuessae, Virgiliusque Occurrunt: animae, quales neque candidiores Terra tulit, neque quis me sit devinctior alter. O qui complexus, et gaudia quanta, fuerunt! Nil ego contulerim iucundo sanus amicQ. Proxima Campano ponti quae villula, ÀPraebuit ; et parochi quae debent ligna, salemque. Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. Lusum it Maecenas, dormitum ego, Virgiliusque: Namque pila lippis inimicum et ludere crudis. Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa, Quae super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis Sarmenti scurrae pugnam, Messique Cicirrhi,

Musa, velim memores; et quo patre natus uterque

« ZurückWeiter »