Qui non defendit, alio culpante; solutos Qui captat risus hominum, famamque dicacis; Fingere qui non visa potest, commissa tacere Qui nequit; hic niger est; hunc tu, Romane, caveto. Saepe tribus lectis videas coenare quaternos; E quibus unus amet quavis aspergere cunctos, Praetereum, qui praebet aquam: post, hunc quoque potus, Condita quum verax aperit praecordia Liber. Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur Infesto nigris: ego, si risi, quod ineptus Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum, Lividus, et mordax videor tibi. Mentio si De Capitolini furtis iniecta Petillî Te coram fuerit; defendas, ut tuus est mos: Me Capitolinus convictore usus, amicoque A puero est, caussaque mea permulta rogatus Fecit; et incolumis laetor quod vivit in Vrbe: Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud Fugerit. Hic nigrae succus loliginis, haec est Aerugo mera: quod vitium procul afore chartis, Atque animo prius, ut si quid promittere de me Possum aliud, vere promitto. Liberius si Dixero quid, si forte iocosius; hoc mihi iuris Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, Vt fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando. Quum me hortaretur, parce, frugaliter, atque Viverem uti contentus eo, quod mî ipse parasset: Nonne vides, Albi ut male vivat filius? utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem Perdere quis velit. A turpi meretricis amore Quum deterreret; Sectani dissimilis sis.
Ne sequerer moechas, concessa quum venere uti Possem; deprensi non bella est fama Trebonî, Aiebat: sapiens, vitatu, quodque petitu
Sit melius, caussas reddet tibi: mî satis est, si Traditum ab antiquis morem servare, tuamque, Dum custodis eges, vitam, famamque tueri Incolumem possum: simul ac duraverit aetas Membra, animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me Formabat puerum dictis: et sive iubebat,
Vt facerem quid; habes auctorem, quo facias hoc; Vnum ex iudicibus selectis obiiciebat:
Sive vetabat; an hoc inhonestum, et inutile factu, Necne sit, addubites, flagret rumore malo quum Hic, atque ille? Avidos vicinum funus ut aegros Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit; Sic teneros animos aliena opprobria saepe Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis, Perniciem quaecumque ferunt; mediocribus, et quis Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et isthinc Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, Consilium proprium: neque enim, quum lectulus, aut me Porticus excepit, desum mihi. Rectius hoc est: Hoc faciens, vivam melius: sic dulcis amicis. Occurram: hoc quidam non belle; nunquid ego illi Imprudens olim faciam simile? Haec ego mecum
Compressis agito labris; ubi quid datur otî,
Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum; cui si concedere nolis, Multa poetarum veniet manus, auxilio quae Sit mihi; (nam multo plures sumus) ac veluti te Iudaei, cogemus in hanc concedere turbam.
gressum magna me excepit Aricia Roma Hospitio modico: rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus. Inde Forum Appî, Differtum nautis, cauponibus, atque malignis. Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
Praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis. Hic ego, propter aquam, quod erat teterrima, ventri Indico bellum, coenantes haud animo aequo Exspectans comites. Iam nox inducere terris Vmbras, et caelo diffundere signa parabat. Tum pueri nautis, pueris convicia nautae Ingerere. Huc appelle: trecentos inseris: ohe!
Iam satis est. Dum aes exigitur, dum mula ligatur, Tota abit hora: mali culices, ranaeque palustres Avertunt somnos. Absentem ut cantat amicam Multa prolutus vappa nauta, atque viator Certatim; tandem fessus dormire viator Incipit: ac missae pastum retinacula mulae Nauta piger saxo religat, stertitque supinus. Iamque dies aderat, nil quum procedere lintrem Sentimus: donec cerebrosus prosilit unus, Ac mulae, nautaeque caput, lumbosque saligno Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora. Ora, manusque tua lavimus, Feronia, lympha. Millia tum pransi tria repimus, atque subimus
Impositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Maecenas optimus, atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti componere amicos.
Hic oculis ego nigra meis collyria lippus Illinere. Interea Maecenas advenit, atque Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem Factus homo, Antonî, non ut magis alter, amicus. Fundos aufidio Lusco praetore libenter
Linquimus, insani ridentes praemia scribae, Praetextam, et latum clavum, prunaeque Batillum. In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murena praebente domum, Capitone culinam. Postera lux oritur multo gratissima; namque Plotius, et Varius Sinuessae, Virgiliusque Occurrunt: animae, quales neque candidiores Terra tulit, neque quis me sit devinctior alter. O qui complexus, et gaudia quanta fuerunt! Nil ego contulerim iucundo sanus amico. Proxima Campano ponti quae villula, textum Praebuit; et parochi quae debent ligna, salemque. Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. Lusum it Maecenas, dormitum ego, Virgiliusque: Namque pila lippis inimicum et ludere crudis. Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa, Quae super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis Sarmenti scurrae pugnam, Messîque Cicirrhi,
Musa, velim memores; et quo patre natus uterque
« ZurückWeiter » |