Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors][merged small]

Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.
Iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
Tempora si, fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest iusto secernere iniquum,
I)ividit ut bona diversis, fugienda petendis.
Nec vincet ratio hoc, tantumdem ut peccet, idemque,
Qui teneros caules alieni fregerit horti,
Et qui nocturnus sacra Divùm legerit. Adsit
Regula, peccatis quae poenas irroget aequas;
Ne scutica dignum, horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula caedas meritum maiora subire
Verbera, non vereor ; quum dicas esse pares res
Furta latrociniis, et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus, et solus formosus, et est rex;
Cur optas quod habes? Non nosti, quid pater, inquit,
Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi nunquam, a.
Nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens. Qui?

Vt, quamvis tacet, Hermogenes, cantor tamen, atque
Optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni
Abiecto instrumento artis, clausaque taberna,
Tonsor erat: sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri: quos tu nisi fuste coerces,
Vrgeris turba circum te stante, miserque
IRumperis, et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam; dum tu quadrante lavatum

Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum Praeter Crispinum, sectabitur ; et mihi dulces Ignoscent, si quid peccabo stultus, amici: Inque vicem illorum patiar delicta libenter,

Privatusque magis vivam te rege beatus.

[ocr errors]

Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque poetae, .
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, -
Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur,
Quod moechus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce sequutus,
Μutatis tantum pedibus, numerisque; facetus,
Emunctae naris, durus componere versus ;
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
Vt magnum, versus dictabat stans pede in uno:
Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles:
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte: nam ut multum, nil moror. Ecce,
Crispinus minimo me provocat. Accipe, si vis,
Accipe iam tabulas: detur nobis locus, hora,
Custodes: videamus, uter plus scribere possit.
Di bene fecerunt, inopis me, quodque pusilli
Finxerunt animi, raro, et perpauca loquentis:
At tu conclusas hircinis follibus auras,
Vsque laborantes, dum ferrum molliat ignis,
Vt mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capsis, et imagine: quum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem ,
Quod sunt, quos gentis hoc minime iuvat; utpote plures

Culpari dignos. Quemvis media erue turba:

Aut ab avaritia, aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
Hunc capit argenti splendor, stupet Albius aere:
Hic mutat merces surgente a sole, ad eum quo
Vespertina tepet regio: quin per mala praeceps
Fertur , uti pulvis collectus turbine; ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poetas.
Foenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico:
Et quodcumque semel chartis illeverit, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire, lacuque,
Et pueros, et anus. Agedum, pauca accipe contra'.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
Excerpam numero. Neque enim concludere versum
Dixeris esse .satis: neque, si quis scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse poetam.'
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Idcirco quidam, comoedia, necne poema
Esset, quaesivere: quod acer spiritus, ac vis
Nec verbis, nec rebus inest; nisi quod pede certo
Differt sermoni sermo merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Eilius, uxorem grandi cum dote recuset;
Ebrius et (magnum quod dedecus) ambulet ante
Noctem cum facibus. Nunquid Pomponius istis

Audiret leviora, pater si viveret ? Ergo

Non satis est puris versum perscribere verbis;
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem,
Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa, modosque,et quod prius ordine verbum est,
Posterius facias, praeponens ultima primis;
Non, ut si solvas: ,, Postquam discordia tetra ,,
,, Belli ferratos postes, portasque refregit,,:
Invenias etiam disiecti membra poetae.
Hactenus haec: alias, iustum sit, necne, poema ;
Nunc illud tantum quaeram: meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat, et Caprius, rauci male, cumque libellis:
Magnus uterque timor latronibus: at bene si quis,
Et puris vivat manibus, contemnat utrumque.
Vt sis tu similis Caeli, Birrique latronum,
Non ego sim Capri, neque Sulci: cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat, neque pila libellos,
Queis manus insudet vulgi, Hermogenisque Tigelli.
Nec recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus;
Non ubivis, coramve quibuslibet. In medio qui
Scripta foro recitent, sunt multi; quique lavantes:
Suave locus voci resonat conclusus. Inanes
Hoc iuvat, haud illud quaerentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. Laedere gaudes,
Inquis, et hoc studio pravus facis. Vnde petitum
Hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum

Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum,

« ZurückWeiter »