Atque aestus, curasque graves e pectore pelli? Nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, Quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, Quaerere plus prodest, et inane abscindere soldo? Num, tibi quum fauces urit sitis, aurea quaeris Pocula? num esuriens fastidis omnia, praeter Pavonem, rhombumque? tument tibi quum inguina num, si Ancilla, aut verna est praesto puer, impetus in quem Continuo fiat, malis tentigine rumpi?
Non ego; namque parabilem amo venerem, facilemque. Illam,, post paullo,,:,, sed pluris,,,, si exierit vir,,: Gallis hanc, Philodemus ait: sibi, quae neque magno Stet pretio, neque cunctetur, quum est iussa, venire. Candida, rectaque sit; munda hactenus, ut neque longa, Nec magis alba velit, quam det natura, videri. Haec ubi supposuit dextrum corpus mihi laevo, Ilia, et Aegeria est, do nomen quodlibet illi: Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, Ianua frangatur, latret canis; undique magno Pulsa domus strepitu resonet: ne pallida lecto Desiliat mulier; miseram se conscia clamet: Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mî: Discincta tunica fugiendum est, ac pede nudo; Ne nummi pereant, aut pyga, aut denique fama. Deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.
Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Vt nunquam inducant animum cantare rogati; Iniussi nunquam desistant. Sardus habebat Ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, Si peteret per amicitiam patris, atque suam, non Quidquam proficeret: si collibuisset, ab ovo Vsque ad mala citaret: io Bacche, modo summa Voce, modo hac resonat, quae chordis quattuor ima. Nil aequale homini fuit illi: saepe velut, qui Currebat, fugiens hostem; persaepe, velut qui Iunonis sacra ferret: habebat saepe ducentos, Saepe decem servos: modo reges, atque tetrarchas; Omnia magna loquens: modo, sit mihi mensa tripes, et Concha salis puri, et toga, quae defendere frigus, Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses Huic parco paucis contento, quinque diebus Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum Mane, diem totum stertebat: nil fuit unquam Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi: quid tu? Nullane habes vitia? immo alia, at fortasse minora. Maenius absentem Novium quum carperet: heus tu, Quidam ait, ignoras te? an ut ignotum dare nobis Verba putas? Egomet mi ignosco, Maenius inquit. Stultus, et improbus hic amor est, dignusque notari. Quum tua praevideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius? At tibi contra Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. Iracundior est paullo; minus aptus acutis Naribus horum hominum: rideri possit, eo quod Rusticius tonso toga defluit, et male laxus
In pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir Non alius quisquam: at tibi amicus: at ingenium ingens Inculto latet hoc sub corpore: denique te ipsum Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim Natura, aut etiam consuetudo mala; namque Neglectis urenda filix innascitur agris. Illuc praevertamur; amatorem quod amicae Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec Delectant; veluti Balbinum polypus Hagnae. Vellem in amicitia sic erraremus; et isti Errori nomen virtus posuisset honestum. At, pater ut gnati, sic nos debemus amici, Si quod sit vitium, non fastidire. Strabonem Appellat Paetum pater: et Pullum, male parvus Si cui filius est; ut abortivus fuit olim Sisyphus: hunc Varum; distortis cruribus: illum Balbutit Scaurum, pravis fultum male talis. Parcius hic vivit? frugi dicatur. Ineptus, Et iactantior hic paullo est? concinnus amicis Postulat ut videatur. At est truculentior, atque Plus aequo liber? simplex, fortisque habeatur. Caldior est? acres inter numeretur: opinor,
Haec res et iungit, iunctos et servat amicos. At nos virtutes ipsas invertimus, atque Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis Nobiscum vivit? multum est demissus homo. Illi Tardo, cognomen Pingui damus. Hic fugit omnes Insidias, nullique malo latus obdit apertum? (Quum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris Invidia, atque vigent ubi crimina) pro bene sano, Ac non incauto, fictum, astutumque vocamus. Simplicior si quis, (qualem me saepe libenter Obtulerim tibi Maecenas) ut forte legentem, Aut tacitum impellat quovis sermone molestus: Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam! Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est, Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut aequum est, Cum mea compenset vitiis bona; pluribus hisce, (Si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari Si volet: hac lege, in trutina ponetur eadem. Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, Postulat, ignoscet verrucis illius. Aequum est, Peccatis veniam poscentem reddere rursus. Denique, quatenus excidi penitus vitium irae, Cetera item nequeunt stultis haerentia: cur non Ponderibus, modulisque suis ratio utitur? ac res. Vt quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? Si quis eum servum, patinam qui tollere iussus, Semesos pisces, tepidumque ligurierit ius,
In cruce suffigat; Labeone insanior inter Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius, atque Maius peccatum est? paullum deliquit amicus; Quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus, Odisti, et fugis, ut Rusonem debitor aeris: Qui nisi, quum tristes misero venere Kalendae, Mercedem, aut nummos unde unde extricat, amaras Porrecto iugulo historias, captivus ut, audit. Comminxit lectum potus, mensave catillum Evandri manibus tritum deiecit; ob hanc rem, Aut positum ante mea quia pullum in parte catini Sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus. Sit mihi? Quid faciam, si furtum fecerit? aut si Prodiderit commissa fide? sponsumve negarit? Queis paria esse fere placuit peccata, laborant, Quum ventum ad verum est: sensus, moresque repugnant, Atque ipsa utilitas, iusti prope mater, et aequi. Quum prorepserunt primis animalia terri
Mutum, et turpe pecus, glandem, atque cubilia propter Vnguibus, et puguis, dein fustibus, atque ita porro Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus: Donec verba, quibus voces, sensusque notarent, Nominaque invenere: dehinc absistere bello, Oppida coeperunt munire, et ponere leges, Ne quis fur esset, neu latro, ne quis adulter. Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli Caussa: sed ignotis perierunt mortibus illi, Quos venerem incertam rapientes, more ferarum,
« ZurückWeiter » |