Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Frontibus adversis

componere. Non ego, avarum
Quum veto te fieri, vappam iubeo, ac nebulonem.
Est inter Tanain quiddam, socerumque Viselli:
Est modus in rebus; sunt certi denique fines,
Quos ultra, citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo. Nemon' ut avarus

Se probet, ac potius laudet diversa sequentes? · Quodque aliena capella gerat distentius uber, Tabescat? neque se maiori pauperiorum

Turbae comparet? hunc, atque hunc superare laboret?
Sic festinanti semper locupletior obstat:

Vt, quum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat, et, exacto contentus tempore vitae,
Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
Iam satis est: ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

SATYRA II.

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
Maestum, ac sollicitum est cantoris morte Tigellî;
Quippe benignus erat: contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo, duramque famem depellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur, atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coemens obsonia nummis:
Sordidus, atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet: laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet, ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in foenore nummis.
Quinas hic capiti mercedes exsecat; atque
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget.
Nomina sectatur, modo sumta veste virili,
Sub patribus duris, tironum. Maxime, quis non,
Iuppiter, exclamet, simul atque audivit? At in se
Pro quaestu sumtum facit hic: vix credere possis,
Quam sibi non sit amicus; ita ut pater ille, Terentî
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit, non se peius cruciaverit, atque hic.
Si quis nunc quaerat, quo res haec pertinet? illuc:
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Malchinus tunicis demissis ambulat; est qui

Inguen ad obscaenum subductis usque facetus:
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum.

Nil medium est. Sunt, qui nolint tetigisse nisi illas, Quarum subsuta talos tegat instita veste:

Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.

Quidam notus homo quum exiret fornice; macte
Virtute esto, inquit sententia dia Catonis:

Nam simul ac venas inflavit tetra libido,
Huc iuvenes aequum est descendere, non alienas
Permolere uxores. Nolim laudarier, inquit,
Sic me, mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operae pretium, procedere recte
Qui moechis non vultis, ut omni parte laborent;
Vtque illis multo corrupta dolore voluptas,
Atque haec rara, cadat dura inter saepe pericla.
Hic se praecipitem tecto dedit: ille flagellis
Ad mortem caesus: fugiens hic decidit acrem
Praedonum in turbam: dedit hic pro corpore nummos:
Hunc perminxerunt calones: quin etiam illud
Accidit, ut cuidam testes, caudamque salacem
Demeterent ferro. Iure omnes: Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda!
Libertinarum dico; Sallustius in quas
Non minus insanit, quam qui moechatur. At hic si,
Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste
Munifico esse licet, vellet bonus, atque benignus
Esse; daret quantum satis esset, nec sibi damno,
Dedecorique foret. Verum hoc se amplectitur uno,

Hoc amat, hoc laudat: matronam nullam ego tango.
Vt quondam Marsaeus amator Originis, ille,
Qui patrium mimae donat fundumque, laremque;
Nil fuerit mi, inquit, cum uxoribus unquam alienis.
Verum est cum mimis, est cum meretricibus: unde
Fama malum gravius, quam res trahit. An tibi abunde
Personam satis est, non illud, quidquid ubique
Officit, evitare? bonam deperdere famam,

Rem patris oblimare, malum est ubicumque: quid inter
Est in matrona, ancilla, peccesve togata?
Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno
Nomine deceptus, poenas dedit usque, superque,
Quam satis est: pugnis caesus, ferroque petitus,
Exclusus fore, quum Longarenus foret intus.
Huic si mutonis verbis mala tanta videntis

Diceret haec animus: quid vis tibi? nunquid ego a te
Magno prognatum deposco consule cunnum,
Velatumque stola, mea quum conferbuit ira?
Quid responderet? Magno patre nata puella est.
At quanto meliora monet, pugnantiaque istis,
Dives opis natura suae, si tu modo recte
Dispensare velis, ac non fugienda petendis
Immiscere! Tuo vitio, rerumne labores,
Nil referre putas? Quare, ne poeniteat te,
Desine matronas sectarier; unde laboris
Plus haurire mali est, quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic inter niveos, viridesque lapillos,
(Sit licet, hoc, Cerinthe, tuum) tenerum est femur, aut crus

Rectius; atque etiam melius persaepe togatae.
Adde huc, quod mercem sine fucis gestat; aperte
Quod venale habet, ostendit: nec, si quid honesti est,
Iactat, habetque palam, quaerit quo turpia celet.
Regibus hic mos est: ubi equos mercantur, opertos
Inspiciunt ne, si facies (ut saepe) decora

Molli fulta pede est, emtorem inducat hiantem,
Quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
Hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei

Contemplere oculis; Hypsaea caecior, illa

Quae mala sunt, spectes. O crus, o brachia! verum
Depygis, nasuta, brevi latere, ac pede longo est.
Matronae, praeter faciem, nil cernere possis,
Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata, (nam te
Hoc facit insanum) multae tibi tum officient res:
Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
Ad talos stola demissa, et circumdata palla:
Plurima, quae invideant pure apparere tibi rem.
Altera nil obstat: Cois tibi pene videre est
Vt nudam; ne crure malo, ne sit pede turpi:
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis

Insidias fieri, pretiumque avellier, ante

Quam mercem ostendi?,, Leporem venator ut alta,,

[ocr errors]

In nive sectetur, positum sic tangere nolit,,:

Cantat; et apponit: meus est amor huic similis: nam,,

[ocr errors]

,, Transvolat in medio posita, et fugientia captat,,. Hiscene versiculis speras tibi posse dolores,

[ocr errors]
« ZurückWeiter »