Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

HORATII FLACCI

CARMEN

SECVLARE.

AD APOLLINEM

ET DIANAM.

Phoebe, silvarumque potens Diana,

Lucidum caeli decus, o colendi
Semper, et culti, date quae precamur
Tempore sacro;

Quo Sibyllini monuere versus,
Virgines lectas, puerosque castos,
Dîs, quibus septem placuere colles,
Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis, et celas, aliusque, et idem
Nasceris; possis nihil urbe Roma
Visere maius.

Rite maturos aperire partus
Lenis Ilithyia, tuere matres;
Sive tu Lucina probas vocari,
Seu Genitalis.

Diva, producas subolem, Patrumque
Prosperes decreta super iugandis

Feminis, prolisque novae feraci
Lege marita.

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus, referatque ludos,
Ter die claro, totiesque grata
Nocte frequentes.

Vosque veraces cecinisse Parcae,

Quod semel dictum est, stabilisque rerum
Terminus servet, bona iam peractis
Iungite fata.

Fertilis frugum, pecorisque tellus
Spicea donet Cererem corona:
Nutriant fetus et aquae salubres,
Et Iovis aurae.

Condito mitis, placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo:
Siderum regina bicornis audi,
Luna, puellas.

Roma si vestrum est opus, Iliaeque

Litus Etruscum tenuere turmae,

Iussa pars mutare Lares, et urbem
Sospite cursu:

Cui per ardentem sine fraude Troiam
Castus Aeneas patriae superstes

Liberum munivit iter, daturus
Plura relictis.

Di probos mores docili iuventae,

Di senectuti placidae quietem,

Romulae genti date remque, prolemque,
Et decus omne.

Quique vos bobus veneratur albis
Clarus Anchisae, Venerisque sanguis,
Imperet bellante prior, iacentem
Lenis in hostem.

Iam mari, terraque manus potentes
Medus, Albanasque timet secures:
Iam Scythae responsa petunt, superbi
Nuper et Indi.

Iam Fides, et Pax, et Honos, Pudorque
Priscus, et neglecta redire Virtus
Audet; apparetque beata pleno
Copia cornu.

Augur, et fulgente decorus arcu
Phoebus, acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos

Corporis artus;

Si Palatinas videt aequus arces,

Remque Romanam, Latiumque felix, Alterum in lustrum, meliusque semper Proroget aevum.

Quaeque Aventinum tenet, Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum

Curet, et votis puerorum amicas
Applicet aures.

Haec Iovem sentire, Deosque cunctos, Spem bonam, certamque domum reporto, Doctus, et Phoebi, chorus, et Dianae, Dicere laudes.

1

די

QVINTI

HORATII FLACCI

SATYRAR V M

LIBRI DVO.

« ZurückWeiter »