Abbildungen der Seite
PDF

Pluraque felices mirabimur: ut neque largis
Aquosus Eurus arva radat imbribus,
Pinguia nec siccis urantur semina glebis;
Vtrumque Rege temperante Caelitum.
Non huc Argoo contendit remige pinus,
Neque impudica Colchis intulit pedem :
Non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
Laboriosa nec cohors Vlyssei:
Nulla nocent pecori contagia ; mullius astri
Gregem aestuosa torret impotentia.
Iuppiter illa piae secrevit litora genti ,
Vt inquinavit aere tempus aureum :
Aere, dehinc ferro duravit secula, quorum

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

H. Iam iam efficaci do manus scientiae,
Supplex et oro regna per Proserpinae,
Per et Dianae non movenda numina,
Per atque libros carminum valentium
Réfixa caelo devocare sidera,
Canidia, parce vocibus tandem sacris,
Citnmque retro solve, solve turbinem.
Movit nepotem Telephus Nereium,
In quem superbus ordinarat agnina
Mysorum, et in quem tela acuta torserat.
Vnxere matres Iliae addictum feris
Alitibus, atque canibus homicidam Hectorem ,
Postquam relictis moenibus rex procidit,
Heu! pervicacis ad pedes Achillei.
Setosa duris exuere pellibus
Laboriosi remiges Vlyssei,
Volente Circe, membra: tunc mens, et sonus
Relatus, atque motus in vultus honor.
Dedi satis superque poenarum tibi, Y
Amata nautis multum, et institoribus.
Fugit iuventas, et verecundus color

Reliquit ossa pelle amicta lurida; +

Tuis capillus albus est odoribus.
Nullum a labore me reclinat otium:
Vrget diem nox, et dies noctem ; neque est
Levare tenta spiritu praecordia.
Ergo negatum vincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina,
Caputque Marsa dissilire naenia.
Quid amplius vis ? O mare, o terra! ardeo,
Quantum neque atro delibutus Hercules
Nessi cruore, nec Sicana fervida
Wirens in Aetna flamma. Tu, donec cinis'
Iniuriosis aridus ventis ferar,
Cales venenis officina Colchicis.

Quae finis? aut quod me manet stipendium?

Effare: iussas cum fide poenas luam;

Paratus expiare, seu poposceris
Centum iuvencos, sive mendaci lyra
Voles sonari: tu pudica, tu proba
Perambulabis astra sidus aureum.
Infamis Helenae Castor offensns vice,
Fraterque magni Castoris, victi prece,
Ademta vati reddidere lumina:
Et tu (potes nam) solve me dementia,
O nec paternis obsoleta sordibus,
Nec in sepulcris pauperum prudens anus
Novendiales dissipare pulveres.
Tibi hospitale pectus, et purae manus;

Tuusque venter Partumeius; et tuo

Cruore rubros obstetrix pannos lavit,

Vtcumque fortis exsilis puerpera.

C. Quid obseratis auribus fundis preces?
Non saxa nudis surdiora navitis
Neptunus alto tundit hibernus salo.
Inultus ut tu riseris Cotyttia
Vulgata, sacrum liberi Cupidinis?
Et Esquilini pontifex venefici
Impune ut Vrbem nomine impleris meo?
Quid proderit ditasse Pelignas anus,
Welociusve miscuisse toxicum ,

Si tardiora fata te votis manent?

Ingrata misero vita ducenda est, in hoc,
Novis ut usque suppetas laboribus.
Optat quietem Pelopis infidi pater, ·
Egens benignae Tantalus semper dapis:
Optat Prometheus obligatus aliti :
Optat supremo collocare Sisyphus
In monte saxum ; sed vetant leges Iovis.
Voles modo altis desilire turribus,
NIodo ense pectus Norico recludere;
Frustraque vincla gutturi in nec tes tuo,
Fastidiosa tristis aegrimonia.
Vectabor humeris tumc ego inimicis eques,
Meaeque terra cedet insolentiae.
An, quae movere cereas imagines,
Vt ipse nosti curiosus, et polo

Peripere lunam vocibus possum meis, *•

[graphic]

Possum crematos excitare mortuos,
Desiderique temperare poculum ,
Plorem artis in te nil habentis exitum ?

« ZurückWeiter »