Neque Africano, cui super Carthaginem Virtus sepulcrum condidit. Terra, marique victus hostis Punico Aut ille centum nobilem Cretam urbibus Vel, quod fluentem nauseam coerceat, Curam, metumque Caesaris rerum iuvat Dulci Lyaeo solvere. ODE X. IN MAEVIVM POETAM. Mala soluta navis exit alite, Ferens olentem Maevium. Vt horridis utrumque verberes latus, Niger rudentes Eurus, inverso mari, Insurgat Aquilo, quantus altis montibus Nec sidus atra nocte amicum appareat, Quam Graia victorum manus, Et illa non virilis eiulatio, Preces et aversum ad Iovem, Ionius udo quum remugiens sinus Opima quod si praeda curvo litore Porrecta mergos iuveris; Libidinosus immolabitur caper, Et agna Tempestatibus. ODE XI. AD PETTIVM. Petti, nihil me, sicut antea, iuvat Scribere versiculos, amore perculsum gravi: Amore, qui me praeter omnes expetit Mollibus in pueris, aut in puellis urere. Hic tertius december, ex quo destiti Inachia furere, silvis honorem decutit. Heu me, per Vrbem (nam pudet tanti mali) Fabula quanta fui! Conviviorum et poenitet, In queis amantem et languor, et silentium Arguit, et latere petitus imo spiritus. Contrane lucrum nil valere candidum Pauperis ingenium! querebar, applorans tibi; Simul calentis inverecundus Deus Fervidiore mero arcana promorat loco. Quod si meis inaestuet praecordiis Libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat Fomenta, vulnus nil malum levantia; Desinet imparibus certare summotus pudor. Vbi haec severus te palam laudaveram; Iussus abire domum, ferebar incerto pede Ad non amicos, heu! mihi postes, et, heu! Limina dura, quibus lumbos, et infregi latus. Nunc, gloriantis quamlibet mulierculam Vincere mollitia, amor Lycisci me tenet; Vnde expedire non amicorum queant Libera consilia, nec contumeliae graves; Sed alius ardor, aut puellae candidae, Aut teretis pueri, longam renodantis comam. ODE XII. Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris? Munera quid mihi, quidve tabellas Mittis, nec firmo iuveni, neque naris obesae? Polypus, an gravis hirsutis cubet hircus in alis, Qui sudor vietis, et quam malus undique membris Vel, mea quum saevis agitat fastidia verbis: Mollis opus: pereat male, quae te ad unum Lesbia, quaerenti taurum, monstravit inertem; Muricibus Tyriis iteratae vellera lanae Ne foret aequales inter conviva, magis quem O ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acrės |