Abbildungen der Seite
PDF

Neque Africano, cui super Carthaginem
Virtus sepulcrum condidit.
Terra, marique victus hostis Punico
Lugubre mutavit sagum .
Aut ille centum nobilem Cretam urbibus
Ventis iturus non suis,
Exercitatas aut petit Syrtes Noto,
Aut fertur incerto mari.
Capaciores affer huc, puer, scyphos,
Et Chia vina, aut Lesbia;
Vel, quod fluentem nauseam coerceat,
Metire nobis Caecubum.
Curam, metumque Caesaris rerum iuvat

[merged small][ocr errors]

O D E X.
IN MAEVIVM POETAM.

Mala soluta navis exit alite,
Ferens olentem Maevium.
Vt horridis utrumque verberes latus,
Auster, memento fluctibus.
Niger rudentes Eurus, inverso mari,
Fractosque remos differat:
Insurgat Aquilo, quantus altis montibus
Frangit trementes ilices:
Nec sidus atra nocte amicum appareat,
Qua tristis Orion cadit;
Quietiore nec feratur aequore,
Quam Graia victorum manus,
Quum Pallas usto vertit iram ab llio
In impiam Aiacis ratem.
O quantus instat navitis sudor tuis,
Tibique pallor luteus!
Et illa non virilis eiulatio, -
Preces et aversum ad Iovem ,
Ionius udo quum remugiens sinus
INoto carinam ruperit!
Opima quod si praeda curvo litore
Porrecta mergos iuveris;
Libidinosus immolabitur caper,

Et agna Tempestatibus.

[ocr errors]

P.„;, nihil me, sicut antea, iuvat * in
Scribere versiculos, amore perculsum gravi:
A more, qui me praeter omnes expetit * |
Mollibus in pueris, aut in puellis urerc. * |
Hic tertius december, ex quo destiti - i
Inachia furere, silvis honorem decutit. „!
Heu me, per Vrbem (nam pudet tanti mali) ,
Fabula quanta fui! Conviviorum et poenitet, '.

In queis amantem et languor, et silentium
Arguit , et latere petitus imo spiritus.
Contra ne lucrum nil valere candidum
Pauperis ingenium ! querebar, applorans tibi;
Simul calentis inverecundus Deus
Fervidiore mero arcana promorat loco.
Quod si meis inaestuet praecordiis

Libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat

Fomenta, vulnus nil malum levantia ;
Desinet imparibus certare summotus pudor.
vbi haec severus te palam laudaveram ;
Iussus abire domum, ferebar incerto pede
Ad non amicos, heu ! mihi postes , et » heu!
Limina dura, quibus lumbos, et infregi latus.
Nunc, gloriantis quamlibet mulierculam

[ocr errors]
[graphic]
[ocr errors]

Vnde expedire non amicorum queant
Libera consilia, nec contumeliae graves;
Sed alius ardor, aut puellae candidae,

Aut teretis pueri, longam renodantis comam.

[graphic]

O D E XII.

Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris?
Munera quid mihi, quidve tabellas

Mittis, nec firmo iuveni, neque naris obesae?
Namque sagacius unus odoror,

gravis hirsutis cubet hircus in alis,

so
Quam canis acer, ubi lateat sus.

Polypus, an

Qui sudor vietis, et quam malus undique membris
Crescit odor, quum pene soluto
Indomitam properat rabiem sedare! nec illi
Iam manet humida creta, colorque
Stercore fucatus crocodili; iamque subando
Tenta, cubilia, tectaque rumpit:
Vel, mea quum saevis agitat fastidia verbis:
Inachia langues minus, ac me:
Inachiam ter nocte potes ; mihi semper ad unum
Mollis opus: pereat male, quae te
Lesbia, quaerenti taurum, monstravit inertem ;
Quum mihi Cous adesset Amyntas,
Cuius in indomito constantior inguine nervus,
Quam nova collibus arbor, inhaeret:
Muricibus Tyriis iteratae vellera lanae
Cui properabantur ? tibi nempe;
Ne foret aequales inter conviva , magis quem
Diligeret mulier sua, quam te:
O ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acres

Agna lupes, capreaeque leones.

[ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »