Abbildungen der Seite
PDF

Quam non amore sic meo flagres, uti
Bitumen atris ignibus. -
Sub haec puer, iam non, ut ante, mollibus
Lenire verbis impias;
Sed, dubius unde rumperet silentium,
Misit Thyesteas preces.
Venena! magnum fas, nefasque non valent
Convertere humanam vicem :
Diris agam vos: dira detestatio
Nulla expiatur victima.
Quin , ubi perire iussus exspiravero,
Nocturnus occurram furor;
Petamque vultus umbra curvis unguibus;
(Quae vis Deorum est Manium)
Et inquietis adsidens praecordiis,
IPavore somnos auferam.
Vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens
Contundet obscaenas anus.
Post insepulta membra different lupi,
Et Esquilinae alites:
Neque hoc parentes, heu! mihi superstites
Effugerit spectaculum.

O D E V I.
IN CASSIVM SEVERVM.

Quia immerentes hospites vexas, canis,
Ignavus adversum lupos?
Quin huc inanes, si potes, vertis minas,
Et me remorsurum petis?
Nam, qualis aut Molossus, aut fulvus Lacon
Amica vis pastoribus,
Agam per altas aure sublata nives,
Quaecumque praecedet fera.
Tu, quum timenda voce complesti nemus,
Proiectum odoraris cibum.
Cave, cave: namque in malos asperrimus
Parata tollo cornua ; {
Qualis Lycambae spretus infido gener,
Aut acer hostis Bupalo.
An, si quis atro dente me petiverit,

Inultus ut, flebo, puer?

[ocr errors]

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris
Aptantur enses conditi?
Parumne campis, atque Neptuno super -
Fusum est Latini sanguinis?
Non, ut superbas invidae Carthaginis
Romanus arces ureret,
Intactus aut Britannus ut descenderet
Sacra catenatus via;
Sed ut, secundum vota Parthorum, sua
Vrbs haec periret dextera.
Neque hic lupis mos, nec fuit leonibus
Vnquam, nisi in dispar , feris.
Furorne caecos, an rapit vis acrior?
An culpa? responsum date.
Tacent; et ora pallor albus inficit,
Mentesque perculsae stupent.
Sic est: acerba fata Romanos agunt,
Scelusque fraternae necis;
Vt immerentis fluxit in terram Remi

Sacer nepotibus cruor.

[ocr errors]

O D E V III.

Rogare longo putidam te seculo,
Vires quid enervet meas?
Quum sit tibi dens ater, et rugis vetus
Frontem senectus exaret;
Hietque turpis inter aridas nates
Podex, velut crudae bovis.
Sed incitat me pectus, et mammae putres,
Equina quales ubera ;
Venterque mollis, et femur tumentibus
Exile suris additum.
Esto beata; funus atque imagines
Ducant triumphales tuum;
Nec sit marita, quae rotundioribus
Onusta baccis ambulet.
Quid? quod libelli Stoici inter sericos
Iacere pulvillos amant,
Illiterati num minus nervi rigent?
Minusve languet fascinum ?
Quod ut superbo provoces ab inguine,
- Ore adlaborandum est tibi.

[ocr errors]

Quando repostum Caecubum ad festas dapes,
Victore laetus Caesare,
Tecum sub alta (sic Iovi gratum) domo,
Beate Maecenas, bibam ,
Sonante mixtum tibiis carmen lyra,
Hac Dorium, illis barbarum?
Vt nuper, actus quum freto Neptunius
Dux fugit ustis navibus,
Minatus Vrbi vincla, quae detraxerat
Servis amicus perfidis.
Romanus (eheu posteri negabitis!)
Emancipatus feminae
Fert vallum, et arma miles, et spadonibus
Servire rugosis potest; N.
Interque signa, turpe! militaria
Sol aspicit conopeum.
Ad hoc frementes verterunt bis mille equos
Galli, canentes Caesarem;
Hostiliumque navium portu latent -
Puppes sinistrorsum citae.
Io Triumphe, tu moraris aureos
Currus, et intactas boves:
Io Triumphe, nec Iugurthino parem

Bello reportasti ducem,

[graphic][graphic]
« ZurückWeiter »