Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

Parentis olim si quis impia manu
Senile guttur fregerit,
Edit cicutis allium nocentius.
O dura messorum ilia!
Quid hoc veneni saevit in praecordiis?
Num viperinus his cruor
Incoctus herbis me fefellit ? an malas
Canidia tractavit dapes?
Vt, Argonautas praeter omnes, candidum
Medea mirata est ducem ,
Ignota tauris illigaturum iuga,
Perunxit hoc Iasonem:
Hoc delibutis ulta donis pellicem,
Serpente fugit alite.
Nec tantus unquam siderum insedit vapor
Siticulosae Apuliae;
Nec munus humeris efficacis Herculis
Inarsit aestuosius.
At, si quid unquam tale concupiveris,
Iocose Maecenas, precor,
Manum puella suavio opponat tuo ,

Extrema et in sponda cubet.

O D E IV.

IN SEX. MAENAM POMPEII L I B E R T V M.

Lupis, et agnis quanta sortito obtigit,
Tecum mihi discordia est,
Ibericis peruste funibus latus,
Et crura dura compede.
Licet superbus ambules pecunia,
Fortuna non mutat genus.
Videsne, sacram metiente te viam
Cum bis ter ulnarum toga,
Vt ora vertat huc et huc euntium
Liberrima indignatio?
Sectus flagellis hic triumviralibus,
Praeconis ad fastidium,
Arat Falerni mille fundi iugera,
Et Appiam mannis terit;
Sedilibusque magnus in primis eques,
Othone contemto, sedet.
Quid attinet tot ora navium gravi
Rostrata duci pondere
Contra latrones, atque servilem manum,
Hoc, hoc tribuno militum?

[ocr errors]

At, o Deorum quidquid in caelo regit
Terras, et humanum genus,
Quid iste fert tumultus? et quid omnium
Vultus in unum me truces?
Per liberos te, si vocata partubus
Lucina veris affuit ,
IPer hoc inane purpurae decus precor,
Per improbaturum haec Iovem,
Quid ut noverca me intueris, aut uti
Petita ferro bellua?
Vt haec trementi questus ore, constitit
Insignibus raptis puer,
Impube corpus, quale posset impia
Mollire Thracum pectora:
Canidia brevibus implicata viperis
Crines, et incomtum caput,
Iubet sepulcris caprificos erutas,
Iubet cupressus funebres,
Et uncta turpis ova ranae sanguine,
Plumamque nocturnae strigis,
Herbasque, quas Iolcos, atque Iberia
Mittit, venenorum ferax,
Et ossa ab ore rapta ieiunae canis,

Flammis aduri Colchicis.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

At expedita Sagana, per totam domum Spargens Avernales aquas, Horret capillis, ut marinus, asperis, Echinus, aut currens aper. Abacta nulla Veia conscientia, Ligonibus duris humum, Exhauriebat, ingemens laboribus, Quo posset infossus puer Longo die bis terque mutatae dapis Inemori spectacule; Quum promineret ore, quantum exstant aqua Suspensa mento corpora: Exsucta uti medulla, et aridum iecur, Amoris esset poculum, Interminato quum semel fixae cibo Intabuissent pupulae. Non defuisse masculae libidinis Ariminensem Foliam, Et otiosa credidit Neapolis, Et omne vicinum oppidum, Quae sidera, excantata voce Thessala, Lunamque caelo deripit. Hîc irresectum saeva dente livido Canidia rodens pollicem Quid dixit?.aut quid tacuit? O rebus meis Non infideles arbitrae, Nox, et Diana, quae silentium regis,

Arcana quum fiunt sacra,

Nunc, nunc adeste; nunc in hostiles domos
Iram , atque numen vertite.
Formidolosis dum latent silvis ferae,
Dulci sopore languidae,
Senem (quod omnes rideant) adulterum
Latrent Suburanae canes,
Nardo perunctum , quale non perfectius
Meae laborarint manus.
Quid accidit ? cur dira barbarae minus
Venena Medeae valent,
Quibus superbam fugit ulta pellicem,
Magni Creontis filiam,
Quum palla, tabo munus imbutum, novam
Incendio nuptam abstulit?
Atqui nec herba, nec latens in asperis
Radix fefellit me locis.
Indormit unctis omnium cubilibus
Oblivione pellicum.
Ah, ah! solutus ambulat veneficae
Scientioris carmine.
Non usitatis, Vare, potionibus
(O multa fleturum caput!)
Ad me recurres; nec vocata mens tua
Marsis redibit vocibus.
Maius parabo, maius infundam tibi
Fastidienti poculum.
Priusque caelum sidet inferius mari ,

Tellure porrecta super,

[ocr errors][ocr errors]
« ZurückWeiter »