Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Ibis Liburnis inter alta navium,
Amice, propugnacula,
Paratus omne Caesaris periculum
Subire, Maecenas, tuo.
Quid nos ? quibus te vita si superstite
Iucunda; si contra, gravis?
Vtrum me iussi persequemur otium
Non dulce, ni tecum simul?
An hunc laborem mente laturi, decet
Qua ferre non molles viros?
Feremus: et te vel per Alpium iuga,
Inhospitalem et Caucasum ,
Vel Occidentis usque ad ultimum sinum,
Forti sequemur pectore.
Roges, tuum labore quid iuvem meo,

Imbellis, ac firmus parum?

Comes, minore sum futurus in metu,
Qui maior absentes habet:
Vt adsidens implumibus pullis avis
Serpentium adlapsus timet,
Magis relictis; non, ut adsit, auxili
Latura plus praesentibus.
Libenter hoc, et omne militabitur
Bellum in tuae spem gratiae:
Non ut iuvencis illigata pluribus
Aratra nitantur mea,
Pecusve Calabris ante sidus fervidum
Lucana mutet pascuis;
Neque ut superni villa candens Tusculi
Circaea tangat moemia.
Satis superqu e me benignitas tua
Ditavit. Haud paravero ,
Quod aut, avarus ut Chremes, terra premam;

[merged small][ocr errors]

|

[ocr errors][merged small]

Beatus ille, qui procul negotiis,
Vt prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis,
Solutus omni foenore:
Neque excitatur classico miles truci,
Neque horret iratum mare ;
Eorumque vitat, et superba civium
Potentiorum limina.
Ergo aut adulta vitium propagine
Altas maritat populos,
Aut in reducta valle mugientium
Prospectat errantes greges;
Inutilesque falce ramos amputans,
Feliciores inserit ;
Aut pressa puris mella condit amphoris;
Aut tondet infirmas oves;
Vel, quum decorum mitibus pomis caput
Autumnus agris extulit,
Vt gaudet insitiva decerpens pyra,
Certantem et uvam purpurae,
Qua muneretur te, Priape, et te, pater
Silvane tutor finium!
Libet iacere modo sub antiqua ilice.

Modo in tenaci gramine.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Somnos quod invitet leves.

At quum tonantis annus hibernus Iovis • Imbres, nivesque comparat, Aut trudit acres hinc et hinc multa cane Apros in obstantes plagas; Aut amite levi rara tendit retia, Turdis edacibus dolos; . Pavidumve leporem, et advenam laqueo gruem, Iucunda captat praemia. Quis non malarum, quas amor curas habet, a Haec inter obliviscitur? \ Quod si pudica mulier in partem iuvet •* Domum, atque dulces liberos; . (Sabina qualis, aut perusta solibus Pernicis uxor Appuli) Sacrum vetustis extruat lignis focum, - . Lassi sub adventum viri; Claudensque textis cratibus laetum pecus, Distenta siccet ubera; | Et horna dulci vina promens dolio, - Dapes inemtas apparet; .

Non me Lucrina iuverint conchylia,
Magisve rhombus, aut scari,
Si quos Eois intonata fluctibus

Hiems ad hoc vertat mare:

Non Afra avis descendat in ventrem meum,
Non attagen Ionius
Iucundior, quam lecta de pinguissimis
Oliva ramis arborum;
Aut herba lapathi prata amantis, •t gravi
Malvae salubres corpori ;
Vel agna festis caesa Terminalibus,
Vel hoedus ereptus lupo.
Has inter epulas, ut iuvat pastas oves
Videre properantes domum!
Videre fessos vomerem inversum boves
Collo trahentes languido,
Positosque vernas, ditis examen domu
Circum renidentes Lares!
Haec ubi loquutus foenarator Alfins,
Iam iam futurus rusticus,
Omnem relegit Idibus pecuniam ;

Quaerit Kalendis ponere.

« ZurückWeiter »