Abbildungen der Seite
PDF

Sic tauriformis volvitur Aufidus,
Qui regna Dauni praefluit Appuli ,
Quum saevit, horrendamque cultis
Diluviem meditatur agris:
Vt barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu;
Primosque, et extremos metendo,
Stravit humum, sine clade victor:
Te copias, te consilium, et tuos
Praebente Divos. Nam, tibi quo die
Portus Alexandrea supplex,
Et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus ;
Laudemque, et optatum peractis
Imperiis decus arrogavit.
Te Cantaber non ante domabilis,
Medusque, et Indus, te profugus Scythes
Miratur, o tutela praesens
Italiae, dominaeque Romae:
Te, fontium qui celat origines,
Nilusque, et Ister, te rapidus Tigris,
Te belluosus qui remotis
Obstrepit Oceanus Britannis:
Te non paventis funera Galliae,
Duraeque tellus audit Iberiae:
Te caede gaudentes Sicambri

Compositis venerantur armis.

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Phoebus volentem proelia me loqui,
Victas et urbes, increpuit lyra,
Ne parva Tyrrhenum per aequor
Vela darem . Tua, Caesar, aetas
Fruges et agris rettulit uberes;
Et signa nostro restituit Iovi,
Derepta Parthorum superbis
Postibus; et vacuum duellis
Ianum Quirini clausit ; et ordinem
Rectum evaganti frena licentiae

Eo
Iniecit, emovitque culpas,

Et veteres revocavit artes; Per quas Latinum nomen, et Italae Crevere vires, famaque, et imperi Porrecta maiestas ad ortum Solis ab Hesperio cubili. Custode rerum Caesare, non furor Civilis, aut vis exiget otium; Non ira, quae procudit enses, Et miseras inimicat urbes. Non, qui profundum Danubium bibunt, Edicta rumpent Iulia, non Getae, INon Seres, infidive Persae, Non Tanain prope flumen orti.

[ocr errors]

Nosque et profestis lucibus, et sacris,
Inter iocosi munera Liberi,
Cum prole, matronisque nostris ,
Rite Deos prius apprecati ,
Virtute functos, more patrum , duces,
Lydis remixto carmine tibiis,
Troiamque, et Anchisen, et almae

Progeniem Veneris canemus.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »