Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

Iam veris comites, quae mare temperant,
Impellunt animae lintea Thraciae:
Iam nec prata rigent, nec fluvii strepunt
Hiberna nive turgidi.
Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,
Infelix avis, et Cecropiae domus
Aeternum opprobrium , quod male barbaras
Regum est ulta libidines.
Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ovium carmina fistula;
Delectantque Deum, cui pecus, et nigri
Colles Arcadiae placent.
Adduxere sitim tempora, Virgili:
Sed pressum Calibus ducere Liberum
Si gestis, iuvenum nobilium cliens,
Nardo vina merebere.
Nardi parvus onyx eliciet cadum,
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus, amaraque
Curarum eluere efficax.
gaudia, cùí tua

ε Velox merce veni : non ego te meis

Ad quae si properas

Immunem meditor tingere poculis, �
Plena dives ut in domo.

Verum pone moras, en studium lucri;

Nigrorumque memor, dum licet, ignium,

Misce stultitiam consiliis brevem :
Dulce est desipere in loco.

[ocr errors]

Audivere, Lyce, Di mea vota, Di
Audivere, Lyce: fis anus, et tamen
Vis formosa videri ;
Ludisque, et bibis impudens,
Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis, et
Doctae psallere Ghiae
Pulchris excubat in genis:
Importunus enim transvolat aridas
Quercus, et refugit te; quia luridi
Dentes, te quia rugae
Turpant, et capitis nives.
Nec Coae referunt iam tibi purpurae,
Nec clari lapides tempora, quae semel
Νotis condita fastis
Inclusit volucris dies.
Quo fugit Venus? heu! quove color ? decens
Quo motus? quid habes illius, illius,
Quae spirabat amores,
Quae me surpuerat mihi,
Felix post Cinaram, notaque et artium
Gratarum facies? Sed Cinarae breves
Annos fata dederunt,

Servatura diu parem

Cornicis vetulae temporibus Lycen:
Possent ut iuvenes visere fervidi,
Multo non sine risu,
Dilapsam in cineres facem.

[ocr errors]

Quae cura Patrum , quaeve Quiritium,
Elenis honorum muneribus tuas,
Auguste, virtutes in aevum
Per titulos, memoresque fastos
Aeternet ? O, qua sol habitabiles
Illustrat oras, maxime principum,
Quem legis expertes Latinae
Vindelici didicere nuper ,
Quid Marte posses: milite nam tuo
Drusus Genaunos, implacidum genus,
JBreunosque veloces, et arces
Alpibus impositas tremendis
I)eiecit acer plus vice simplici : .
IMaior Neronum mox grave praelium
Commisit , immanesque Rhaetòs
Auspiciis pepulit sect;ndis;
Spectandus, in certamine Martio,
I)evota morti pectora liberae
Quantis fatigaret ruinis:
Indomitas prope qualis undas
Exercet Auster, Pleiadum choro
Scindente nubes, impiger hostium -
Vexare turmas, et frementem

3Mittere equum medios per ignes.

« ZurückWeiter »