Doctor Argivae fidicen Thaliae, Phoebe, qui Xantho lavis amne crines, Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem Virginum primae, puerique claris Deliae tutela Deae, fugaces Lyncas, et cervos cohibentis arcu, Rite Latonae Puerum canentes, Nupta iam dices, ego Dîs amicum, Reddidi carmen, docilis modorum Vatis Horatî. ODE VII. AD L. MANLIVM TORQVATVM. Diffugere nives; redeunt iam gramina campis, Arboribusque comae: Mutat terra vices, et decrescentia ripas Flumina praetereunt: Gratia cum Nymphis, geminisque sororibus audet Ducere nuda choros. Immortalia ne speres, monet annus, et almum Quae rapit hora diem. Frigora mitescunt Zephyris; ver proterit aestas, Interitura, simul Pomifer autumnus fruges effuderit; et mox Bruma recurrit iners. Damna tamen celeres reparant caelestia lunae: Quo pius Aeneas, quo Tullus dives, et Ancus, Quis scit, an adiiciant hodiernae crastina summae Tempora Dî superi? Cuncta manus avidas fugient heredis, amico Quae dederis animo. Quum semel occideris, et de te splendida Minos Fecerit arbitria; Non, Torquate genus, non te facundia, non te Restituet pietas: Infernis neque enim tenebris Diana pudicum Liberat Hippolytum; Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro Vincula Pirithoo. ODE VIII. AD C. MARCIVM CENSORINVM. Donarem onarem pateras, grataque commodus, Censorine, meis aera sodalibus: Donarem tripodas, praemia fortium Graiorum, neque tu pessima munerum Sollers nunc hominem ponere, nunc Deum. Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum Virtus, et favor, et lingua potentium Vatum divitibus consecrat insulis. Dignum laude virum Musa vetat mori; Optatis epulis impiger Hercules: |