Abbildungen der Seite
PDF

O D E VII. .
AD MJVNATIVM PLANCJVM.

Laudabunt alii claram Rhodon , aut Mitylenen,
Aut Ephesum, bimarisve Corinthi
Moenia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos
Insignes, aut Thessala Tempe.
Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem
Carmine perpetuo celebrare, et
Vndique decerptam fronti praeponere olivam .
Plurimus, in Iunonis honorem ,
Aptum dicit equis Argos, ditesque Mycenas.
Me nec tam pátiens Lacedaemon,
Nec tam Larissae percussit campus opimae,
Quam domus Albuneae resonantis,
Et praeceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda
Mobilibus pomaria rivis.
Albus ut obscuro deterget nubila caelo
Saepe Notus, neque parturit imbres
Perpetuos: sic tu sapiens finire memento
Tristitiam , vitaeque labores
Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis
Castra tenent, seu densa tenebit
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina, patremque
Quum fugeret, tamen uda Lyaeo
Tempora populea fertur vinxisse corona ,

Sic tristes affatus amicos:

Quo nos cumque feret melior fortuna parente,
Ibimus, o socii, comitesque.
Nil desperandum, Teucro duce, et auspice Teucro.
Certus enim promisit Apollo
Ambiguam tellure nova Salamina futuram.
O fortes, peioraque passi
Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas:

[merged small][ocr errors]

O D E VIII.
A D L XV D I A M.

Lydia, dic, per omnes
Te Deos oro, Sybarin cur properes amando
Perdere? cur apricum
Oderit campum , patiens pulveris atque solis ?
Cur neque militaris
Inter aequales equitet, Gallica nec lupatis
Temperet ora frenis?
Gur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum
Sanguine viperino
Cautius vitat? neque iam livida gestat armis
Brachia, saepe disco,
Saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
Quid latet, ut marinae
Filium dicunt Thetidis sub lacrymosa Troiae
Funera; ne virilis
Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

[ocr errors]

Viae,, ut alta stet nive candidum Soracte; nec iam sustineant onus Silvae laborantes, geluque Flumina constiterint acuto? Dissolve frigus, ligna super foco Large reponens; atque benignius Deprome quadrimum Sabina, O Thaliarche, merum diota. Permitte Divis cetera : qui simul Stravere ventos aequore fervido Deproeliantes; nec cupressi, Nec veteres agitantur orni. Quid sit futurum cras, fuge quaerere ; et Quem fors dierum cumque dabit, lucro Appone: nec dulces amores Sperne puer, neque tu aoieDonec virenti canities abest Morosa. Nunc et campus, et areae, Lenesque sub noctem susurri Composita repetantur hora; Nunc et latentis proditor intimo Gratus puellae risus ab angulo, Pignusque dereptum lacertis,

Aut digito male pertinaci.

O D E X. HYMNVS IN MERCVRIVM.

Mercuri, facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus, et decorae
More palaestrae:
Te canam , magni Iovis et Deorum
Nuncium, curvaeque lyrae parentem;
Callidum, quidquid placuit, iocoso
Condere furto.
Te, boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra
Risit Apollo.
Quin et Atridas, duce te, superbos,
Ilio dives Priamus relicto,
Thessalosque ignes, et iniqua Troiae
Castra fefellit.
Tu pias laetis animas reponis
Sedibus; virgaque levem coerces
Aurea turbam, superis Deorum

Gratus, et imis.

« ZurückWeiter »