Abbildungen der Seite
PDF

Fortes creantur fortibus, et bonis:
Est in iuvencis, est in equis patrum
Virtus; nec imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam:
Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant:
Vtcumque defecere mores,
Indecorant bene nata culpae.
Quid debeas, o Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen, et Hasdrubal
Devictus, et pulcher fugatis
Ille dies Latio tenebris,
Qui primus alma risit adorea;
Dirus per urbes Afer ut Italas,
Ceu flamma per taedas, vel Eurus
Per Siculas equitavit undas.
Post hoc secundis usque laboribus \
Romana pubes crevit ; et impio
Vastata Poenorum tumultu
Fana Deos habuere rectos:
I)ixitque tandem perfidus Hannibal;
Cervi, luporum praeda rapacium ,
Sectamur ultro, quos opimus
Fallere, et effugere est triumphus.
Gens, quae cremato fortis ab Ilio
Iactata Tuscis aequoribus, sacra,
Natosque, maturosque patres

Pertulit Ausonias ad urbes;

[ocr errors]

/

Duris ut ilex tonsa bipennibus
Nigrae feraci frondis in Algido,
Per damna, per caedes, ab ipso
Ducit opes, animumque ferro.
Non Hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem crevit in Herculem ;
Monstrumve summisere Colchi
Maius, Echioniaeve Thebae.
Merses profundo, pulchrior evenit:
Luctere, multa proruet integrum
Cum laude victorem, geretque
Proelia coniugibus loquenda.
Carthagini iam non ego nuntios
Mittam superbos: occidit, occidit
Spes omnis, et fortuna nostri
Nominis Hasdrubale interemto.
Nil Claudiae non efficient manus,
Quas et benigno numine Iuppiter
Defendit, et curae sagaces

Expediunt per acuta belli.

O D E V.
A D ArcrsTrNr.

D,„i, orte bonis, optime Romulae
Custos gentis, abes iam nimium diu :
Maturum reditum pollicitus Patrum
Sancto concilio, redi.
Lucem redde tuae, dux bone, patriae;
Instar veris enim vultus ubi tuus
Affulsit populo, gratior it dies,
Et soles melius nitent.
Vt mater iuvenem, quem Notus invido
Flatu Carpathii trans maris aequora
Cunctantem spatio longius annuo
Dulci distinet a domo,
Votis, ominibusque, et precibus vocat,
Curvo nec faciem litore demovet;
Sic, desideriis icta fidelibus,
Quaerit patria Caesarem.
Tutus bos etenim rura perambulat:
Nutrit rura Ceres, almaque Faustitas;
Pacatum volitant per mare navitae;
Culpari metuit Fides;
Nullis polluitur casta domus stupris;
Mos, et lex maculosum edomuit nefas;
Laudantur simili prole puerperae;

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Quis Parthum paveat? quis gelidum Scythen?
Quis, Germania quos horrida parturit,
Fetus, incolumi Caesare? quis ferae
Bellum curet Iberiae?
Condit quisque diem collibus in suis,
Et vitem viduas ducit ad arbores;
Hinc ad vina redit laetus, et alteris
Te mensis adhibet Deum.
Te multa prece, te prosequitur mero
I)efuso pateris; et Laribus tuum
Miscet numen, uti Graecia Castoris,
Et magni memor Herculis.
Longas o utinam, dux bone, ferias
JPraestes Hesperiae, dicimus integro
Sicci mane die; dicimus uvidi
Quum sol Oceano subest.

[ocr errors]

O D E V I. AD APOLLINEM ET DIA NAM.

D;ve, quein proles Niobea magnae
Vindicem linguae, Tityosque raptor
Sensit, et Troiae prope victor altae
Phthius Achilles,
Ceteris maior, tibi miles impar;
Filius quamquam Thetidis marinae
Dardanas turres quateret tremenda
Cuspide pugnax.
Ille, mordaci velut icta ferro
Pinus, aut impulsa cupressus Euro,
Procidit late, posuitque collum in
Pulvere Teucro.
Ille non, inclusus equo Minervae
Sacra mentito, male feriatos
Troas, et laetam Priami choreis
Falleret aulam:
Sed pallam captis gravis, heu nefas! heu!
Nescios fari pueros Achivis
Vreret flammis, etiam latentes
Matris in alvo:
Ni, tuis victus, Venerisque gratae
Vocibus, Divùm Pater annuisset
Rebus Aeneae potiore ductos

Alite muros.

« ZurückWeiter »