Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ODE VII.

AD MVNATIVM PLANCVM.

Laudabunt alii claram Rhodon, aut Mitylenen,
Aut Ephesum, bimarisve Corinthi

Moenia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos
Insignes, aut Thessala Tempe.

Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem
Carmine perpetuo celebrare, et
Vndique decerptam fronti praeponere olivam.
Plurimus, in Iunonis honorem,

Aptum dicit equis Argos, ditesque Mycenas.
Me nec tam patiens Lacedaemon,
Nec tam Larissae percussit campus opimae,

Quam domus Albuneae resonantis,
Et praeceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda
Mobilibus pomaria rivis.

Albus ut obscuro deterget nubila caelo

Saepe Notus, neque parturit imbres
Perpetuos: sic tu sapiens finire memento
Tristitiam, vitaeque labores

Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis
Castra tenent, seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina, patremque

Quum fugeret, tamen uda Lyaeo

Tempora populea fertur vinxisse corona,
Sic tristes affatus amicos:

Quo nos cumque feret melior fortuna parente,

Ibimus, o socii, comitesque.

Nil desperandum, Teucro duce, et auspice Teucro. Certus enim promisit Apollo

Ambiguam tellure nova Salamina futuram.

O fortes, peioraque passi

Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas:
Cras ingens iterabimus aequor.

[blocks in formation]

Lydia, dic, per omnes

Te Deos oro, Sybarin cur properes amando Perdere? cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis? Cur neque militaris

Inter aequales equitet, Gallica nec lupatis Temperet ora frenis?

Gur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum Sanguine viperino

Cautius vitat? neque iam livida gestat armis Brachia, saepe disco,

Saepe trans finem iaculo nobilis expedito? Quid latet, ut marinae

Filium dicunt Thetidis sub lacrymosa Troiae Funera; ne virilis

Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

L

ODE IX.

AD THALIARCHVM.

Vides, ut alta stet nive candidum

Soracte; nec iam sustineant onus
Silvae laborantes, geluque

Flumina constiterint acuto?
Dissolve frigus, ligna super foco
Large reponens; atque benignius
Deprome quadrimum Sabina,

O Thaliarche, merum diota. Permitte Divis cetera: qui simul Stravere ventos aequore fervido Deproeliantes; nec cupressi,

Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quaerere; et
Quem fors dierum cumque dabit, lucro
Appone: nec dulces amores

Sperne puer, neque tu choreas;

Donec virenti canities abest

Morosa. Nunc et campus, et areae,
Lenesque sub noctem susurri

Composita repetantur hora;
Nunc et latentis proditor intimo
Gratus puellae risus ab angulo,
Pignusque dereptum lacertis,

Aut digito male pertinaci.

ODE X.

HYMNVS IN MERCVRIVM.

Mercuri, facunde nepos Atlantis,

Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus, et decorae
More palaestrae:

Te canam, magni Iovis et Deorum
Nuncium, curvaeque lyrae parentem;
Callidum, quidquid placuit, iocoso
Condere furto.

Te, boves olim nisi reddidisses

Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra
Risit Apollo.

Quin et Atridas, duce te, superbos,
Ilio dives Priamus relicto,
Thessalosque ignes, et iniqua Troiae
Castra fefellit.

Tu pias laetis animas reponis

Sedibus; virgaque levem coerces

Aurea turbam, superis Deorum
Gratus, et imis.

« ZurückWeiter »