Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

O DE II.
AD IVL VM ANTONIVM.

Pindarum quisquis studet aemulari,
Iule, ceratis ope JDaedalea
Nititur pennis, vitreo daturus
Nomina ponto,
Monte decurrens velut amnis, imbres
Quem super notas aluere ripas,
Fervet, immensusque ruit profundo
Pindarus ore ;
Laurea donandus Apollinari,
Seu per audaces nova dithyrambos
Verba devolvit, numerisque fertur
Lege solutis:
Seu Deos, regesve canit, Deorum
Sanguinem, per quos cecidere iusta
Morte Ceutauri ; cecidit tremendae
Flamma Chimaerae:
, Sive, quos Elea domum reducit
Palma caelestes, pugilemve, equumve
* Dicit, et centum potiore signis
Munere donat:
Flebili sponsae iuvenemve raptum
Plorat; et vires, animumque, moresque
Aureos educit in astra, nigroque

Invidet Orco.

Multa Dircaeum levat aura cycnum,
Tendit, Antoni, quoties in altos
Nubium tractus: ego, apis Matinae •
More, modoque
Grata carpentis thyma per laborem
Plurimum , circa nemus, uvidique
Tiburis ripas operosa parvus
Carmina fingo.
Concines maiore poeta plectro
Caesarem, quandoque trahet feroces
Per sacrum clivum, merita decorus
Fronde, Sicambros:
Quo nihil maius, meliusve terris
Fata donavere, bonique Divi ;
Nec dabunt, quamvis redeant in aurum
Tempora priscum.
Concines laetosque dies, et Vrbis
Publicum ludum super impetrato
Fortis Augusti reditu, forumque
Litibus orbum .
Tum meae (si quid loquar audiendum )
Vocis accedet bona pars: et, o sol
Pulcher, o laudande, canam, recepto
Caesare felix.
Teque, dum procedis, io Triumphe!
Non semel dicemus, io Triumphe!
Civitas omnis; dabimusque Divis

[merged small][ocr errors]

Te decem tauri, totidemque vaccae,
Me tener solvet vitulus, relicta
gis iuvenescit herbis
In mea vota;

Matre qui lar

Fronte curvatos imitatus ignes
Tertium lunae referentis ortum,
Qua notam duxit, niveus videri,

Cetera fulvus.

[ocr errors]

Quem tu, Melpomene, semel
Nascentem placido lumine videris,
Illum non labor Isthmius
Clarabit pugilem, non equus impiger
Curru ducet Achaico
Victorem; neque res bellica Deliis
Ornatum foliis ducem,
(Quod regum tumidas contuderit minas,
Ostendet Capitolio:
Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt ,
Et spissae nemorum comae,
Fingent Aeolio carmine nobilem.
Romae principis urbium
Dignatur suboles inter amabiles
Vatum ponere me choros;
Et iam dente minus mordeor invido.
O , testudinis aureae
Dulcem quae strepitum, Pieri , temperas ;
O mutis quoque piscibus
Donatura cycni, si libeat, sonum ;
Totum muneris hoc tui est,
Quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae:

Quod spiro, et placeo (si placeo) tuum est.

[ocr errors]

O D E IV.

Qualem ministrum fulminis alitem, (Cui rex Deorum regnum in aves vagas Permisit, expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo) Olim iuventas, et patrius vigor Nido laborum propulit inscium ; Vernique, iam nimbis remotis, Insolitos docuere nisus Venti paventem; mox in ovilia Demisit hostem vividus impetus; Nunc in reluctantes dracones Egit amor dapis, atque pugnae; Qualemve laetis caprea pascuis Intenta, fulvae matris ab ubere Iam lacte depulsum leonem , Dente novo peritura, vidit: Videre Rhaetis bella sub Alpibus Drusum gerentem Windelici; et diu, Lateque victrices catervae Consiliis iuvenis revictae Sensere, quid mens rite, quid indoles, Nutrita faustis sub penetralibus, Posset ; quid Augusti paternus In pueros animus Nerones.

« ZurückWeiter »