Abbildungen der Seite
PDF

Tu , civitatem quis deceat status,
Curas; et Vrbi sollicitus times,
Quid Seres, et regnata Cyro
Bactra parent, Tanaisque discors.
Rrudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit Deus;
Ridetque , si mortalis ultra
Fas trepidat. Quod adest, memento
Componere aequus: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum
In mare: nunc lapides adesos,
Stirpesque raptas, et pecus, et domos
Volventis una, non sine montium
Clamore, vicinaeque silvae,
Quum fera diluvies quietos
Irritat amnes. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse ; vixi: cras vel atra
Nube polum Pater occupato,
Vel sole puro : non tamen irritum ,
Quodcumque retro est, effìciet ; neque
Diffinget, infectumque reddet,
Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna saevo laeta negotio, et
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.

Laudo manentem: si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo, probamque
Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis , ad miseras preces
Decurrere, et votis pacisci,
Ne Cypriae, Tyriaeque merces
Addant avaro divitias mari.
Tunc me, biremis praesidio scaphae,
Tutum per Aegaeos tumultus

Aura feret, geminusque Pollux.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, et fuga temporum.
Non omnis moriar ; multaque pars mei
Vitabit Libitinam. Vsque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus,
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens,
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis, et mihi Delphica

[merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Interius, Venus, diu,
Rursus bella moves. Parce, precor, precor!
Non sum qualis eram bonae
Sub regno Cinarae. Desine, dulcium
Mater saeva Cupidinum , .
Circa lustra decem flectere mollibus
Iam durum imperiis: abi,
Quo blandae iuvenum te revocant preces.
Tempestivius in domo
Paulli, purpureis ales oloribus,
Comissabere Maximi ,
Si torrere iecur quaeris idoneum.
Namque et nobilis, et decens,
Et pro sollicitis non tacitus reis,
Et centum puer artium,

Late signa feret militiae tuae:

Et quandoque potentior
Largis muneribus riserit aemuli,
Albanos prope te lacus
Ponet marmoream sub trabe citrea.
Illic plurima naribus
Duces tura; lyraeque, et Berecyntiae
Delectabere tibiae
Mixtis carminibus, non sine fistula.
Illic bis pueri die
Numen cum teneris virginibus tu um
Laudantes, pede candido
In morem Saliùm ter quatient humum.
Me nec femina , nec puer
Iam, nec spes animi credula mutui,
INec certare iuvat mero ,
Nec vincire novis tempora floribus.
Sed cur, heu! Ligurine, cur
Manat rara meas lacryma per genas?
Cur facunda parum decoro
Inter verba cadit lingua silentio?
Nocturnis te ego somniis

Iam captum teneo, iam volucrem sequor

Te per gramina Martii

Campi, te per aquas, dure, volubiles.

[ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »