Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

O D E XXVII.
A D G A L A T E A M.

Impios parrae recinentis omen
Ducat, et praegnans canis, aut ab agro
Rava decurrens lupa Lanuvino,
Fetaque vulpes:
Rumpat et serpens iter institutum,
Si per obliquum similis sagittae
Terruit mannos. Ego cui timebo,
Providus auspex,
Antequam stantes repetat paludes
Imbrium divina avis imminentum ,
Oscinem corvum prece suscitabo
Solis ab ortu.
Sis licet felix, ubicumque mavis,
Et memor nostri, Galatea, vivas:
Teque nec laevus vetet ire picus,
Nec vaga cornix.
Sed vides, quanto trepidet tumultu
Pronus Orion. Ego, quid sit ater
Hadriae, novi, sinus; et quid albus
Peccet Iapyx.
Hostium uxores, puerique caecos
Sentiant motus orientis Austri, et
Aequoris nigri fremitum, et trementes

Verbere ripas.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

| Filiae nomen, pietasque , dixit,

Victa furore!

| Vnde? quo veni? Levis una mors est

| Virginum culpae. Vigilansne ploro

Turpe commissum ? an vitiis carentem

] - Ludit imago

! - Vana, quae porta fugiens eburna

! Somnium ducit? meliusne fluctus

Iter per longos fuit, an recentes

1 Carpere flores?

Si quis infamems mihi nunc iuvencum

; Dedat iratae! lacerare ferro, et

- - Frangere enitar modo multum amati
Cornua monstri.

Impudens liqui patrios Penates ;

Impudens Orcum moror! O Deorum

Si quis haec audis, utinam inter errem

Nuda leones!

[graphic]
[graphic]

Antequam turpis macies decentes
Occupet malas, teneraeque succus
Defluat praedae, speciosa quaero
Pascere tigres.
Vilis Europe ; pater urget absens:
Quid mori cessas? potes hac ab orno
Pendulum zona bene te sequuta
Laedere collum .
Sive te rupes, et acuta leto
saxa delectant, age, te procellae
Crede veloci: nisi herile mavis
Carpere pensum,-
Regius sanguis, dominaeque tradi
Barbarae pellex. Aderat querenti
Perfidum ridens Venus, et remisso
Filius arcu.
Mox, ubi lusit satis; abstineto,
Dixit, irarum, calidaeque rixae,
Quum tibi invisus laceranda reddet
Cornua taurus.
Vxor invicti Iovis esse nescis.
Mitte singultus: bene ferre magnam
Disce fortunam : tua sectus orbis

[merged small][ocr errors]

O D E XX VIII.
A D L Y D E N.

Festo quid potius die
Neptuni faciam? Prome reconditum,
Lyde, strenua Caecubum;
Munitaeque adhibe vim sapientiae.
Inclinare meridiem
Sentis; ac, veluti stet volucris dies,
Parcis deripere horreo
Cessantem Bibuli consulis amphoram.
Νos cantabimus invicem
Neptunum, et virides Nereidum comas:
Tu curva recines lyra
Latonam, et celeris spicula Cynthiae:
Summo carmine, quae Cnidon
Fulgentesque tenet Cycladas, et Paphon
Iunctis visit oloribus:

Dicetur merita Nox quoque naenia.

[ocr errors]

Tyrrhena regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado,
Cum flore, Maecenas, rosarum, et
Pressa tuis balanus capillis
Iamdudum apud me est. Eripe te morae;
Ne semper udum Tibur, et Aesulae
Declive contem pleris arvum , et
Telegoni iuga parricidae.
Pastidiosam desere copiam, et
Molem propinquam nubibus arduis:
Omitte mirari beatae
Fumum, et opes, strepitumque Romae.
Plerumque gratae divitibus vices,
Mundaeque parvo sub lare pauperum
Coenae, sine aulaeis, et ostro,
Sollicitam explicuere frontem.
Iam clarus occultum Andromedae pater
Ostendit ignem : iam Procyon furit,
Et stella vesani Leonis,
Sole dies referente siccos.
Iam pastor umbras cum grege languido,
Rivumque fessus quaerit, et horridi
Dumeta Silvani ; caretque
Ripa vagis taciturna ventis.

« ZurückWeiter »