Abbildungen der Seite
PDF

Spissa te nitidum coma,
Puro te similem , Telephe, Vespero,
Tempestiva petit Rhode:
Me lentus GJycerae torret amor meae.

[ocr errors]

M.„ vides, quanto moveas periclo,
Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae?
Dura post paullo fugies inaudax
Proelia raptor;
Quum per obstantes iuvenum catervas
Ibit, insignem repetens Nearchum:
Grande certamen, tibi praeda cedat
Maior, an illi.
Interim, dum tu celeres sagittas
Promis, haec dentes acuit timendos,
Arbiter pugnae posuisse nudo
Sub pede palmam
Fertur, et leni recreare vento
Sparsum odoratis humerum capillis;
Qualis aut Nireus fuit, aut aquosa

Raptus ab Ida.

[ocr errors]

O nata mecum consule Manlio,
Seu tu querelas, sive geris iocos,
Seu rixam, et insanos amores,
Seu facilem pia testa somnum;
Quocumque lectum nomine Massicum
Servas, moveri digna bono die;
Descende, Corvino iubente,
Promere languidiora vina.
INon ille, quamquam Socraticis madet
Sermonibus, te negliget horridus:
Narratur et prisci Catonis
Saepe mero caluisse virtus.
Tu lene tormentum ingenio admoves
Plerumque duro: tu sapientium
Curas, et arcanum iocoso
Consilium retegis Lyaeo:
Tu spem reducis mentibus anxiis,
Viresque; et addis cornua pauperi, .
Post te neque iratos trementi
Regum apices, neque militum arma.
Te Liber, et, si laeta aderit, Venus,
Segnesque nodum solvere Gratiae,
Vivaeque producent lucernae,
Dum rediens fugat astra Phoebus.

O D E XXII.
A D D I A N A M.

Montium custos nemorumque Virgo,
Quae laborantes utero puellas
Ter vocata audis, adimisque leto,
Diva triformis;
Imminens villae tua pinus esto,
Quam per exactos ego laetus annos
Verris obliquum meditantis ictum

Sanguine donem.

[ocr errors]

Caelo supinas si tuleris manus
Nascente Luna, rustica Phidyle,
Si ture placaris, et horna
Fruge Lares, avidaque porca;
Nec pestilentem sentiet Africum
Fecunda vitis, nec sterilem seges
Robiginem, aut dulces alumni
Pomifero grave tempus anno.
Nam, quae nivali pascitur Algido
I)evota, quercus inter, et ilices,
Aut crescit Albanis in herbis
Victima, pontificum secures
Cervice tinget. Te nihil attinet
Tentare multa caede bidentium
Parvos coronantem marino
Rore Deos, fragilique myrto.
Immunis aram si tetigit manus,
Non sumtuosa blandior hostia
Mollivit aversos Penates

Farre pio, et saliente mica.

« ZurückWeiter »