Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

Miserarum est, neque amori dare ludum, neque dulci
Mala vino lavere ; aut exanimari, metuentes
Patruae verbera linguae. Tibi qualum Cythereae
Puer ales, tibi telas, operosaeque Minervae
Studium aufert, Neobule, Liparaei nitor Hebri,
Simul unctos Tiberinis humeros lavit in undis;
Eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno ,
Neque segni pede victus: catus idem per apertum
Fugientes agitato grege cervos iaculari, et

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

O D E XIII.
AD FONTEM BANDVSIAE.

O fons Bandusiae, splendidior vitro,
Dulci digne mero, non sine floribus
Cras donaberis hoedo,
Cui frons turgida cornibus
Primis et venerem, et proelia destinat :
Frustra: nam gelidos inficiet tibi
Rubro sanguine rivos
Lascivi suboles gregis.
Te flagrantis atrox hora Caniculae
Nescit tangere: tu frigus amabile
Fessis vomere tauris
Praebes, et pecori vago.
Fies nobilium tu quoque fontium,
Me dicente cavis impositam ilicem
Saxis, unde loquaces
Lymphae desiliunt tuae.

[ocr errors]

O D E XIV.

Herculi, ritu, modo dictus, o Plebs,
Morte venalem petiisse laurum,
Caesar, Hispana repetit Penates
Victor ab ora.
Vnico gaudens mulier marito
Prodeat, iustis operata Divis;
Et soror clari ducis, et decorae
Supplice vitta
Virginum matres, iuvenumque nuper
Sospitum. Vos, o pueri, et puellae
Iam virum expertae, male—ominatis
Parcite verbis.
Hic dies vere mihi festus atras
Eximet curas: ego nec tumultum,
Nec mori per vim metuam, tenente
Caesare terras. N.
I, pete unguentum, puer, et coronas,
Et cadum Marsi memorem duelli;
Spartacum si qua potuit vagantem
Fallere testa.
Dic et argutae properet Meaerae
Myrrheum nodo cohibere crinem:
Si per invisum mora ianitorem

Fiet, abito.

Lenit albescens animos capillus
Litium , et rixae. cupidos protervae.
Non ego hoc ferrem, calidus iuventa,
Consule Planco.

[ocr errors]

V,», pauperis Ibyci,
Tandem nequitiae fige modum tuae,
Famosisque laboribus:
Maturo propior desine funeri
Inter ludere virgines,
Et stellis nebulam spargere candidis.
Non, si quid Pholoën satis,
Et te, Chlori, decet : filia rectius
Expugnat iuvenum domos,
Pulso Thyias uti concita tympano.
Illam cogit amor Nothi
Lascivae similem ludere capreae:
Te lanae prope nobilem
Tonsae Luceriam, non citharae, decent;
Nec flos purpureus rosae,
Nec poti, vetulam, faece tenus cadi.

« ZurückWeiter »