C. Cornelii Taciti Historiarum libri quinque, accedit De moribus Germanorum libellus, Julii Agricolae vita, De oratoribus dialogus: cum excerptis varioum notis

Cover
B. et Gul. Noyes, 1841 - 330 Seiten
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 215 - ... heredes tamen successoresque sui cuique liberi, et nullum testamentum. si liberi non sunt, proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi.
Seite 243 - Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, et. mare scrutantur : si locuples hostis est, avari ; si pauper, ambitiosi : quos non Oriens, non Occidens, satiaverit. Soli omnium opes atque inopiam pari affectu concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere, falsis nominibus imperium ; atque, ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.
Seite 207 - Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra editum, et filium Mannum, originem gentis conditoresque.
Seite 211 - De minoribus rebus principes consultant ; de majoribus omnes : ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur.
Seite 173 - Regna bellaque per Gallias semper fuere, donec in nostrum ius concederetis. nos , quamquam totiens lacessiti, iure victoriae id solum vobis addidimus quo pacem tueremur. nam neque quies gentium sine armis neque arma sine stipendiis neque stipendia sine tributis haberi queunt.
Seite 249 - Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani 4 iactatione libertatis famam fatumque provocabat. sciant, quibus moris est illicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac *° modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum rei publicae usum, ambitiosa morte inclaruerunt.
Seite 213 - Nullas Germanorum populis urbes habitari, satis notum est : ne pati quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit.
Seite 221 - Maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare Fortuna maius potest quam hostium discordiam.
Seite 233 - Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum. Habitus corporum varii : atque ex eo argumenta ; namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus, Germanicam originem asseverant. Silurum colorati vultus et torti plerumque crines et posita contra Hispania Iberos veteres trajecisse casque sedes occupasse fidem faciunt.

Bibliografische Informationen